Petrarca Franciscus: Africa

Pag 17

LIBER PRIMUS


Una domus victusque idem, mens una duobus,
Et mors una fuit. Locus idem corpora servat
Amborum ac cineres. Huc tempus forte sub unum
Venimus. Hic nobis nulla est iactura vetusti
Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus.
Odimus et laqueos et vincula nota timemus,
Libertatis onus. Quod non sumus, illud amamus.»
Ille autem illacrimans: «Tua me, tua, care, profundo
Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque
Ultio verborum semper fuit ultima rerum.
Dic tamen hoc, o sancte parens: an vivere fratrem
Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepolto
Defunctosque vocat?» Lente pater ipse loquentem
Risit, et «O quanta, miseri, sub nube latetis!
Humanumque genus quanta caligine veri
Volvitur! Hec» inquit «sola est certissima vita.
Vestra autem mors est, quam vitam dicitis. At tu
Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbe


325




330




335




340
Torna all'inizio