ad suspendium». Tunc propter sermones eius indignatus unus de
campanili proiecit lapidem de cacumine turris et percussit super
caput equi domini Guidonis, ita ut equus fere caderet cum circumvolutione
horribili. Tunc pugnare ceperunt simul illi de castro
cum exterioribus. Et non erant die illo in munitione plebis nisi
homines XL, et vulneraverunt de adversariis XV, ex quibus
recedendo tres fuerunt mortui et sepulti. Videntes autem exteriores
quod munitionem plebis capere non possent, diffuderunt se
per villam Cavilliani et ceperunt anseres et gallinas, capones et
gallos, porcellos et agnellos, et omnia que voluerunt inde tulere
predantes. Erat enim villa nemorosa et plena omnibus bonis. Et
habitabant quasi iuxta Sydoniorum consuetudinem ab aliis separati.
Nec fuit aliquis qui resisteret inimicis et aperiret os et ganiret.
Et combusserunt nocte illa L et tres domos de villa Cavilliani,
bonis et debilibus computatis. Et omnes equaliter combussissent,
nisi precibus et rogatu fratrum Minorum dimisissent, qui se malefactoribus
opponebant.
Quod illi de Bibiano dederunt C libras illis de Gip[so] et fecerunt cum eis
treuguam.
Quod videntes illi de Bibiano dederunt centum libras imperialium
illis de Gipso et fecerunt cum eis treuguam usque ad unum
annum, ut secure possent laborare et colligere fruges suas. Hec
autem treugua facta est mediante domina Beatrice, vidua condam
domini Aimerici de Palude, que est soror domini Guillielmi
de Rangonibus de Parma.
Quod dominus Egidiolus de Monticulo intromisit se de pace istorum
Reginorum.
Tunc cepit se intromittere dominus Egidiolus de Monticulo,
ut faceret treuguam inter illos de villa Cavilliani et illos de Gipso.
Et erat conveniens mediator, quia uxor eius ex illis de Canossa
|
|