albus. Item “in silentio non est bonum loqui, ergo non est bonum
loqui”. Non sequitur. Non enim idem est “non esse quid” et simpliciter
“non esse”. Sunt alie coniunctiones preterea que dicuntur vel
secundum modum rei vel secundum modum dictionis, ut “Paulus ambulat
velociter” vel “predicat sapienter” vel aliquid tale; bene sequitur
simpliciter “ergo ambulat” vel “loquitur” seu “predicat”. Quare sequitur?
Propter modum rei. Modus rei est qui rem predicatam modificat,
cum videlicet id quod predicatur inesse dicitur et quomodo insit monstratur.
Cum enim “Paulus predicat” predicatio inesse Paulo dicitur, et
cum “sapienter” hoc adverbium, qui est modus verbi, additur, qualiter
predicatio inesse possit monstratur. Sic et in aliis liquet. Secundum
autem modum distinctionis sunt huiusmodi coniunctiones. “Ovum est
animal potestate, ergo est animal”. Non sequitur. Similiter “dormiens
vigilat possibiliter, ergo vigilat?”, “Augustinus vivit fama, Virgilius
vivit poeta, ergo vivit? Non. Sic “cimera est opinabilis, ergo est”. Non
sequitur. Quare? Quia est ibi dictionis modus. Modus dictionis est,
qui rem predicatam modificat, cum videlicet res predicata non <in>est,
ut dicitur, et tamen qualiter inesse possit, cum non insit, monstratur.
In theologicis autem, ait Dionisius, non licet coadunata dividere,
ut que coadunata sunt uni principi Trinitati, sicut substantia divinitas
bonitas et huiusmodi que de coadunatis personis predicantur et conveniunt
omnibus personis et singulis, licet ad unam dumtaxat hec
reductare personam. Cum enim tota Trinitas sit Deus, extreme dementie
est ad unam tantum deitatem reportare personam, sicut fecit insipiens
Iudeus et prophanus hereticus Arrius, qui dealitatem Patri solum inesse
mentiuntur. Sed et coadunationem ac unionem deitatis et humanitatis
in Christo quidam heretici divisere spiritus, non confitentes eum in
carne venisse, qui non sunt ex Deo, sicut Iudeus infelix. Quidam fatentur
eum in carne venisse, sed venientem Deum non remansisse, solventes
Christum a deitate. De quibus ait Iohannes in epistola: «Omnis spiritus
qui solvit Ihesum, ex Deo non est». Contra illos ait sanctus Dionisius,
quod non licet coadunata dividere. Hec autem maxima soli generi
theologo accommoda est.
Sequitur altera in eodem genere, que de coadunationis est parta
contrario. Que talis est: neque discreta confundere. Discreta confundit,
qui ea, que uni persone tantum conveniunt, omnibus convenire prodiga
mentis conceptione contendit, ut si paternitatem omnibus personis accommodet.
|
|