VEL EXORDIUM
4 Licet nostra corpora, magister egregie, longa terrarum intercapedo disiungat, verus tamen unitatis amor, qui divisa conglutinat et ordinat universa, ita me vobis veraciter copulavit, ut que apud me fore constiterint, vobis manifeste significentur, nec quicquam me facere sine vestro mandato conveniens ullatenus videatur.
EXORDIUM
5 Quamquam multo terrarum spatio ore ad os loqui inpresentiarum nullatenus valeamus, o quam bona tamen est caritas, que absentia per imaginem presentia sibimet ipsi ita exhibet per amorem, ut que michi vestra propria designat ymago, a meis mentibus minime deducantur, et que penes me fuerint, vobis diligenter aperiantur.
NARRATIO
6 Noverit itaque discretio vestra scolares numero.C. dictandi scientiam a me velle libenter suscipere, sperantes quod eis valeam plenarie satisfacere, cum me apud vos pro eadem scientia capienda noverint diutius permansisse.
NARRATIO
7 Noscat igitur vestra cum paternitate prudentia, quod scolares, de quorum numero centenarius predicatur, pro dictandi scientia plurimum commendanda michi adherere desiderant, cum modum et doctrinam vestram me plenarie habere non decepti confidunt.
NARRATIO
8 Noscatis itaque quod apud me laudanda fortuna producat, scolares videlicet plurimos, quorum numerus in unitate consistit, traditionem vestram a me unanimiter velle suscipere, cum vos qui de dictaminis fonte consuevistis sitibundis mentibus ministrare, noverint michi de vobis rivulo procreato, huius scientie doctrinam plenarie contulisse.
|
|