Solutio
Respondeo dicendum, quod, ut supra dictum est, quidam haeretici posuerunt in
nobis naturam quamdam esse malam, quae hominem necessario ad peccandum
impellit. Hic autem error, ut dictum est, omnino liberum arbitrium excludit, et
naturam rationis et voluntatis; unde nec fidei nec philosophiae consonat.
Alii vero naturam liberi arbitrii servare volentes, dicunt quidem, quod homo
secundum naturalem suam virtutem hoc modo conditus est ut peccatum vitare
possit; sed per peccatum virtus illa adeo immutata est ut homo in peccato existens
vitare peccatum non possit, sed in aliud peccatum praecipitetur, nisi per
gratiam liberetur. Ne autem omnino peccatum necessarium ponere videantur,
dicunt, quod homo in peccato mortali existens potest quidem hoc vel illud peccatum
vitare, non tamen omnia; sicut etiam de venialibus dicitur. Dicunt etiam,
quod potest homo in peccato mortali existens ad tempus stare, ne in peccatum
cadat, sed non diu. Ista autem positio multipliciter apparet falsa. Primo, quia
cum peccatum bona naturalia non tollat, sed diminuat; illud quod ad naturam
potentiae naturalis pertinet, homo per peccatum amittere non potest, etsi in illo
infirmetur. Cum igitur libera electio vel fuga boni seu mali, ad naturam liberi
arbitrii pertineat; non potest esse ut per peccatum subtrahatur homini facultas
fugiendi peccatum; sed solum quod minuatur, ita scilicet quod illud peccatum
quod homo ante vitare de facili poterat, postmodum difficulter vitet. Similiter
etiam quod inducunt de peccato veniali, non est simile: quod enim non possumus
omnia venialia peccata vitare, sed singula, praecipue propter primos
motus dicitur, ad quos non requiritur deliberatio consensus; sed sunt quidam
subiti motus; unde dum homo uni obstare nititur, ex alia parte alius motus insurgit.
Sed peccatum mortale requirit consensum determinatum; unde si potest
vitare hoc et illud, potest eadem ratione vitare omnia. Nec iterum potest dici,
quod ad tempus vitet, et non diu: quia liberum arbitrium resistens malo, non
efficitur infirmum ad malum vitandum, sed multo fortius; unde multo magis
postea potest vitare peccatum quam ante.
Et ideo cum aliis dicendum est, quod vitare peccatum intelligi potest dupliciter:
aut peccatum iam commissum, aut peccatum committendum. Si intelligatur de
peccato iam commisso, sic homo in peccato mortali existens, non potest peccatum
vitare sine gratia: quia non potest se a peccato praeterito absolvere, et a
reatu culpae, nisi per gratiam liberetur; et in hoc errabat Pelagius aestimans
hominem propriis virtutibus sine gratia posse se a peccatis praeteritis absolvere
satisfaciendo. Peccatum autem committendum potest homo vitare etiam sine
gratia, quantumcumque in peccato mortali existat. Si tamen gratia intelligatur
aliquis habitus infusus, et non ipsa divina voluntas, per quam omnia bona causantur,
et mala repelluntur.
|
|