per vestros nuntios proditorem. Prima
vice morem gerens, pertransivit gallicam cum
dissimulatione superbiam. Nunc autem attendens,
quod hujus rei patientia sibi posset ad
pusillanimitatem et imbecillitatem utriusque
hominis imputari, si foret jam videlicet bis a
vobis proditor appellatus, responsa digna negaret,
ad vos, domine rex, super proditionis
annotatione talia dat responsa. Dicit enim,
quod non credit aliquid contra vos proditorie
se egisse, sed assumptum regni negotium juste
ac fideliter inchoasse; venit enim ad terram
patrimonialem et filiorum, quam audiverat
extranearum per vos novitatum cruciamine
multo premi, et magna officialium vestrorum
oppressione gravari. Constat enim quod
recolendae memoriae rex Manfredus pater dictae
suae uxoris, quem manus vestrae immaniter
occiderunt, et quem vos regno et bonis
omnibus patris et fratris cum labore congestis,
et in aerario caesareo, quae nullius potentia
regis abstulerat, spoliastis, regnum istud
tenuit et possedit, et quod ex eo nulli alii praeter
consortem suam, et alteram domicellam
quam carceris custodia vestri servat, restant
superstites, vel haeredes. Cumque possessor,
quantumcumque violentus, aut detentor occultus
etiamsi fuerit rei possessae, restituendus sit
ad ea, quibus extitit cum juris injuria spoliatus,
merito absque proditionis nota rex noster in
auxilium conjugis spoliatae per vos accingi potuit
et venire. Praeterea, quae major inimicitiarum
caussa inter regem, qui nec terram
vestram aut regis Franciae turbavit aliquando,
nec vestram aut vestrorum personas offendit,
vel honores etiam impedivit, profecto, domine,
non est mirabile, quod gener, saltem uxorea
affectione pellectus, ad vindicandum funera
tanti soceri viribus si possit intendat, et
quod rex honoris et terrae cupidus ad recuperandum
regnum suis filiis elaboret. Verum,
domine, si vos ipsum, ut dicitis, verum creditis
proditorem, ut evitentur multa personarum
pericula, quae possunt futuris bellorum eventibus
evenire, et effusioni multi sanguinis valeat
praecaveri, poscit instanter inter vos et
eum praedicta singulari certamine discuti et
rei veritatem duelli experientia indagari. Tunc
enim cum corpus vestrum corpori suo campo
jungetur aperto, aut vestra superbia, et ficta
mendacia, aut ejus nota proditio finaliter patefiet".
CAP.
XXIII
OBLATIO PUGNAE, ET DE EJUS MODO EX PARTE REGIS
ARAGONUM.
"Et in electione vestra, domine, ponitur, ut
vel pedes, vel eques cum lancearum aut gladiorum
gestamine aggredi velitis in campo
duellum; et ut bellum recipiatis promptius, ac
credatis quod rex noster de justitia non diffidit,
|
|