Zacharias papa: Epistolae

Pag 479


DOMINO EXCELENTISSIMO ATQUE CHRISTIANISSIMO PIPPINO MAIORI
DOMUS SEU DILECTISSIMIS NOBIS UNIVERSIS EPISCOPIS ECLESIARUM
ET RELIGIOSIS ABBATIBUS ATQUE CUNCTIS DEUM TIMENTIBUS PRINCIPIBUS
IN REGIONE FRANCORUM CONSTITUTIS ZACHARIAS EPISCOPUS
SANCTAE DEI CATHOLICAE ET APOSTOLICAE ROMANAE ECCLESIAE IN
DOMINO SALUTEM: GRATIA VOBIS ET PAX A DEO PATRE OMNIPOTENTE
ET DOMINO IESU CHRISTO, UNICO FILIO EIUS, ET AB SPIRITU SANCTO
MINISTRETUR.
Gaudio magno gaudemus in Domino, addiscentes per relationem sublimissimi et
a Deo servati praedicti filii nostri Pippini vestram omnium bonam conversationem et
quod in bonis et Deo placitis dispositionibus unanimes atque cooperatores estis; ita
ut et eaeclesiae Dei et venerabilia loca per universam vestram provinciam sita adque
earum praesules, sacerdotes et religiosi abbates, ut condecet, in sancto habitu et conversacione
sacerdotali conversetis, vacantes orationibus, insistentes precibus ad implorandam
divinam potentiam et caelitus victoriam tribuendam adversus paganas et infideles

Torna all'inizio