9 Verum quia hec singula suas habent soboles, quibus mediantibus
exercitum congregant ad interitum populi christiani, enumerando
queque percurram ut omnia melius euitentur.
10 De inani gloria inobedientia, iactantia, ipocrisis, pertinatie, contemptiones,
discordie et nouitatum presumptiones oriuntur.
11 De inuidia odium, susuratio, detractio, exultatio in aduersis
proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.
12 De ira rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio et
blasfemie proferuntur.
13 De tristicia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor
circa precepta et uagatio mentis erga illicita nascitur.
14 De auaritia proditio, fraus, fallatia, periuria, inquietudo, uiolentia
et contra miseriam obdurationes cordis oriuntur.
15 De uentris ingluuie inepta letitia, scurilitas, immunditia, multiloquium
et ebetudo sensus circa intelligentiam propagatur.
|
|