tradit. Ergo aliter vulgus, aliter literati nuncupabant. (43) Varro 
 villam  a  veho  dictam putat, adducit vero coniecturam, quod rustici 
pro  villa   vella  dicunt, pro  vectura  quoque  vellatura . Quid amplius 
egemus testibus? A vulgo  vellatura  et  vella , a literatis  vectura  et 
 villa  dicebatur. Alius ergo vulgi sermo, alius literatorum. 
(44) At enim Cicero ait de quodam: « Putabatur bene latine loqui 
sed litteras nesciebat ». Non diceret hoc Cicero, nisi sibi in illo uno 
admirabile videretur. Quod enim miratur in illo quasi singulare, 
probat in aliis hoc nusquam fuisse. (45) At concio clamavit, cum a 
Carbone diceretur: « Patris dictum sapiens filii temeritas comprobavit ».  
Quidni? Cum adessent in concione docti complures, et 
inter ceteros M. Cicero? Se enim in concione stante hoc dictum 
fuisse testatur. Denique iudicium numerositatis commune est aurium, 
et non intellectu rerum sed longitudine brevitateque spiritus adnotatur.  
(46) At filia Laelii praeclare latine – et mehercule Sapphos 
praeclare graecis versibus scripsit poemata! Quis enim negat mulieres 
quasdam doctas fuisse, ut Cornelia Graccorum, et Epicarmi poetae 
filias, et alias latinarum graecarumque complures? (47) At Caius Curio 
« nichil admodum sciebat literarum », tamen est inter oratores 
numeratus splendore et copia optimorum verborum. Credo stadia 
haec maiora non attigerat; sed idem Curio orationes suas et dialogos 
scripsit. Qui autem cogitationes suas litteris mandarit, eum 
dicemus litteras nescivisse? (48) At domus ei contulit verborum copiam.  
Fateor: parentes enim litterati, et servi, matres etiam si elegantes  
sunt, adiuvare eloquentiam filiorum possunt.
  |  
  |