Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 22


cancellarius custodem regis et palatii reliquerat, palatium Panormi recepit ad manus suas,
et sic totam postea Siciliam suis nisus est uiribus subiugare. Roffridus Casinensis abbas
castrum Sancti Angeli recuperat.
Contra ipsum Marcualdum et regis tunc pupilli auxilium, dictus Innocentius papa quendam
dirigit Iacobum Andrie postea comitem, consobrinum suum, cum militari esercitu,
cum quo unum misit de cardinalibus, quem ipsi consobrino suo [et exercitui militum prefecit;
qui ipsum] Marcualdum campestri bello [deuicit] et fugauit, et toto tunc regno optento
dictus Cardinalis in Sicilia transiuit].

MCC. Dyopuldus comes [cum aliquibus cum quibus ipse] remanserat Marcualdus, cum
quibus per regnum ubique [discurrens mala innumera committebat], prestito aput Uenafrum
corporaliter sacramento de non offendendo amplius terra sancti Benedicti, propter quod
homines Sancti Germani sibi non cauebant ab eo, ipse Dyopuldus cum perditorum gente
nocturno tempore hostiliter terram Sancti Germani intrauit IX Martii, eamque dans in
direptionem et predam, miseros quos inuenit in ea homines multis adiecit periculis et tormentis,
postque se redimere sunt coacti. Abbas uero qui erat in ciuitate ipsa, fuga media
cum Gregorio fratre suo in Atinum se recipit, et exinde se in Marsiam contulit, gentis
auxilium a Celani comite petiturus. Qui cum illud dare denegaret eidem, ad Raynaldum
Senebaldum fiducialiter iuit, qui totum argentum suum sibi liberaliter tradidit, cum quo
aliquot retinuit seruientes et balistarios; cum quibus rediens per montana, intrauit nocturno
tempore monasterium. Quo cognito Dyopuldus cum ipsum abbatem cum magnis crederet
uiribus rediisse, metus causa depopulatam linquens terram Sancti Germani exiuit, et secum
captiuos quosdam de terra ipsa ad roccam Arcis deduxit.
Eo anno dictus abbas roccam Iani super Sanctum Germanum firmauit, et prouidens
indempnitati terre eiusdem, eam per circuitum muris firmauit et turribus et aggeribus
communiuit.
Dyopuldus uero iam dictus mense Iunii apud Uenafrum cum comite Celani congreditur,
eumque campestri bello fugauit, cepitque tunc Berardum filium suum, quem apud roccam
Arcis captiuum duxit.

MCCI. Gualterius Brennensis comes in odium Teutonicorum in regnum mittitur ab
Innocentio papa; qui apud Capuam congrediens cum ipso Dyopuldo, uicit et fugauit eundem
X mensis Iunii. Et exinde Teanum ueniens que sibi fauebat una cum Raynaldo tunc

Torna all'inizio