evitando propositoque heremite vite artius inherere peroprando, 
ad montem videlicet  primum sue hatitationis solitarium 
domicilium repedavit, ibique inextimabili divini ardoris studio plus 
solito insudavit. Ecclesia vero sancte Dei genetricis Marie ibi 
ab ipso, stabilita atque hedificata, indefesse ieiuniis vigiliisque intentus, 
contemplationi asidue, orationi semper vacabat rarissime ab ipsa 
ecclesia recedendo, fatiscentesqu artus impasibili alicui fortisimo 
iuventute florenti exercicio frugalitatis et vigiliarum decoquendo. 
Celesti tamen privilegio patenti signorum indicio insignitum, in 
honore et nomine gloriosi archangeli Michaelis consecratum quod 
incola talis coli[s] in quo residebat montis vertice reliquerat templum 
ita indocibilis ardoris amore complectebatur, fratrum que 
illi[c] sincere Deo militantium caritatis studio condelectabatur, 
ut sepenumero non alicuius sonipedis sitibundo bone voluntatis contentus 
solatio, perfacile dificiles binorum montium ascensus vel 
descensus cumfrequentaret orationem, fratrumque refocillatus sancta 
dilectione ad propria solitarie habitationis devitato octio propere 
remearet. Et quo ferventiori desiderio meliflue sue mentis, ochulos 
incesanti lacrimarum infusione irigando, se Dei servicio 
mancipabat tanto in amore, nequisimi hostis temptacio in monstruoso 
diversorum animalium portento murum scilicet vel ranarum 
ipsum persequebatur imperteritum. Cernebat enim vero 
illum spiritum astricolarum obsequio attencius insistere cum 
quibus conflictum sibi et omnibus suis exiciale perhenniter detrimentum 
ab initio dignoscitur habuisse, ideoque illi vehemencius 
machinabatur insidias sue malignitatis pretendere. Miraculorum 
quoque insignia quam plurima per illus ostendebantur, quorum 
multa ab incolis ipsius declivii montis sepedicti Caprasii usque hodie 
referuntur. Dicitur namque monasterium sancti Salvatoris martiris
  |  
  |