Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 28


5. Praeterea, materia et agens nunquam incidunt in idem, ut in 2 Physic.
dicitur: nec etiam agens et forma in idem numero. Sed res habent principia et
formalia et materialia et activa; et in singulis est devenire ad unum primum, ut
in 2 Metaph. probatur. Ergo oportet ponere multa prima
principia.
SED CONTRA, omnem multitudinem praecedit unitas: quia pluralitas ex unitate
nascitur. Si ergo ponantur plura principia, oportet eis esse prius unum principium.
Sed primo non est aliquid prius.Ergo impossibile est ponere plura prima
principia.
Praeterea, quaecumque conveniunt in aliquo et in alio differunt, oportet esse
composita. Sed si ponantur plura prima principia, oportet ea in aliquo convenire,
ex quo habent rationem principii; et cum sint plura, in aliquo differre. Ergo
oportet ea esse composita. Sed nullum compositum est primum. Ergo impossibile
est esse plura prima principia.
Praeterea, si essent plura principia prima, aut essent similia, aut contraria.
Si similia, aut utrumque per se sufficiens, et sic alterum superflueret; aut utrumque
per se insufficiens, sed coniuncta sufficerent ad principiandum res; et sic
non essent prima principia: tum quia indigerent coniungente quod esset prius
eis: tum quia agerent per aliud additum essentiae, scilicet per coniuntionem
ipsam; et nullum tale est principium primum. Si autem sunt contraria, omne
autem contrarium destruit et impedit contrarium suum; ergo si sint aequalis
potentiae, unum impediet alterum, adeo quod nullus sequetur effectus. Si vero
alterum fuerit potentius, omnino destruet alterum. Ergo impossibile est esse
plura prima principia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod primum dicitur dupliciter: scilicet primum simpliciter,
et primum in genere vel in ordine aliquo. Si secundo modo, sic secundum
genera plura causarum sunt plura prima principia, ut materiale primum quod
est materia prima, et primum formale, quod est esse, et sic de aliis; et ulterius
descendendo ad diversa rerum genera, inveniuntur diversa prima principia in
diversis etiam secundum idem genus causae; sicut in liquabilibus prima materia
est aqua, et in aridis terra; et in animalibus semen, vel menstruum. Sed primum
simpliciter impossibile est esse nisi unum: et hoc tripliciter patet: primo ex ipso
ordine universi, cuius partes inveniuntur ad invicem ordinatae esse, quasi partes
animalis in toto, quae sibi invicem deserviunt. Talis autem coordinatio plurium
non est, nisi unum aliquod intendant. Ergo oportet esse unum summum bonum
ultimum, quod ab omnibus est desideratum; et hoc est principium.

Torna all'inizio