Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 8


PETITIO
12 Huius rei causa, vel: Exinde siquidem est quod vos plurimum deprecor, vel: humiliter postulo, vel: misericorditer flagito, vel: paternitati vestre curvato capite supplico, quatinus per presentium latorem, vel: portitorem, vel: presentem nuntium solidos sex michi dirigatis, unde indumenta emere, et in litterarum studio valeam permanere.
VEL PETITIO
13 Inde est siquidem quod paternitatem vestram meis precibus inclinari desidero, queque plurimum me cogit paupertas vestris divitiis auferatur, et scientia michi collata divinitus dignum sortiatur effectum. vel: Quoniam ergo, vel: Quia igitur sine vestre benignitatis et largitatis auxilio, nec una die subsistere valeo, per presentia scripta pietatem et misericordiam vestram modis omnibus flagito, vel: rogito, quatinus, qui de alterius substantia procreatis non invite subvenire novistis, michi, cui, Deo postposito,nullus benefactor preter vos remansisse cognoscitur, inpresentiarum subveniatis, et me vestrum filium recolentem manu largiflua visitati; sperantes quod si quid bonitatis divina michi gratia contulerit, hoc vobis omnimode attribuetur.
CONCLUSIO
15 Quod quidem si feceritis, etsi vestra modo inutiliter expendere cogitetis, adhuc Domino concedente, que seminatis centuplicato fructu recipietis.
2.
RESPONSIVA EIUSDEM
1 Bernardus eius amantissimus pater, vel: suus genitor dilectissimus, vel: pater karissimus, vel: Bernardus de prosperitate sui filii et sanitate plurimum congaudens, Guidoni suo filio paternam cum benedictione salutem,

Torna all'inizio