[LIBER PRIMVS.]
1. Desiderius: Res valde est nota, quam narro, et seniorum nostrorum assertione
roborata de reverentissimo viro Apollinare, abbate scilicet nostri monasterii, cui Deo
fautore, licet indignus, deservio; cuius sanctitas, benignitas, largitas omnibus pene in hac
provincia commorantibus lucidissime patuit. Qui dum quadam die necessitate cogente
praedia requireret monasterii, venit ad fluvium Lirim. Cumque navis deesset, qua fluvium
transire potuisset, plenus fide signaculo sanctae crucis se muniens accessit ad oram
fluminis atque, ut erat indutus vestibus, calciatus pedibus, fluvium est ingressus et ita
sicco vestigio ad alteram ripam devenit, ut nec calciamenta quidem ipsius madefacta
viderentur. Animadverte, precor, quantae sanctitatis quantaeque religionis ac meriti apud
omnipotentem Dominum iste vir extitit, cui adhuc pondere gravato corporis concessum
est elementum super liquidum ac si super aridam ambulare, ut videlicet apostolorum
principi similis hoc in facto habeatur, cum desuper undas iubente Domino sicco vestigio
gradiebatur.
Theophilus: Animadverto utique et vehementer admiror, cum in nostris temporibus,
in quibus iuxta prophetae vaticinium "defecit sanctus, diminutae sunt veritates a filiis hominum"
"non est qui faciat bonum, non est usque ad unum", omnipotens Dominus talia
dignatus est operari.
Desiderius: Si illud, karissime frater, attendas, quod Dominus discipulis suis promittere
est dignatus: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
seculi", laetari potius poteris quam mirari.
Theophilus: Et laetor quidem et vehementer exulto. Sed prorsus, precor, inchoata
prosequere.
2. Desiderius: Eo quoque tempore, quo gens Agarenorum devecta classe late divastavere Italiam,
qualiter omnipotens Deus hoc de manibus illorum liberaverit monasterium, non duxi dignum silentio praeterire.
Cum igitur omnia circumcirca igni ferroque consumpsissent, ecclesias etiam beatissimorum apostolorum Petri
ac Pauli adeuntes depraedati sunt. Dein Appiae carpentes iter, Fundanam aggressi urbem, igne eam cremaverunt,
cunctique in ea commorantes ab eis vel occisi vel capti sunt. Indeque digressi, in vicinia nostri monasterii
trans Lirim fluvium applicantes, quia nox iam imminebat terris, castra posuerunt, ut facto mane omne
monasterium funditus diruerent vel, quicquid ibi inveniri posset, in praedam ducerent et, ut sunt nimis sitientes
sanguinem, omnes, quos illic repperissent, fratres gladio iugularent. Cumque hoc tam horrendum, tam immane
tamque formidandum periculum esset in monasterio nuntiatum, omnes fratres nimio pavore perculsi terrae consternati
sunt, divinam maiestatem obnixe precantes, ut illorum animas benigne recipere dignaretur, quorum
corpora tam subitae, tam formidandae morti peccatis exigentibus tradere decrevisset. Non enim amplius se in
hoc seculo victuros credebant, qui tam proxime mortis gladium sibi imminere cernebant. Igitur cum per totam
noctem aspersi capita cinere vigiliis et orationibus essent intenti, reverentissimus vir Apollinaris abbas, cuius
superius memoriam fecit, Bassacium abbatem, religiosum scilicet virum, per visionem allocutus est, dicens: "Nolite
timere nec mestum geratis animum; non enim hoc in tempore ab Agarenis capiemini, nec aliquid damni
divina protegente dextera vobis inferre poterunt, sed quantocius revertentes suos adire temptabunt fines. Vos
autem deinceps securi ac illesi manebitis, quia sanctissimus pater Benedictus vestram ab omnipotente Domino
salutem optinuit. Ipse etiam venit ad adiuvandum vos, nosque omnes cum eo simul". Igitur venerabilis vir
Bassacius abbas expergefactus somno convocatis in unum fratribus retulit, quae vidisset vel quaequae sibi
revelata fuissent, et, ut instanter omnipotentem Dominum precarentur, admonuit. At illi certi de divina misericordia,
alacres effecti, laudantes ac benedicentes Dominum, quod reliquum erat noctis, precibus orationibusque
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|