Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 141

Liber II


iudicium faciat neque inultum aut impunitum tantum scelus patiatur. Tum quid futurum sit, si hoc impunem facere liceret, ostendemus remque omnes per locos amplificabimus. Conclusionibus ad finem, quem nos proposuerimus, accommodatis utemur. Nam si ea de re iudicium futurum sit, epilogo utemur causaque confirmata exaggeratoque crimine, quid de eo iudicii fieri oporteat, ostendemus idque ut fiat, rogabimus. Si de ea iudicium futurum non sit, crimen ipsum atrocibus verbis detestabimur et cum tempore querela et hominum perversitate aut aliqua utili ad bene beateque vivendum sententia concludemus epistolam. Atque haec quidem causa quo pacto tractari debeat, quoniam satis abundeque superius a nobis dictum est, quae hic conveniunt, inde repetantur.
De iniuriarum, vitiorumque accusatione.
Cap XX.
Si apud amicum de iniuria expostulabimus, initium capiemus a nostrae amicitiae antiquitate, stabilitate, magnitudine, coniunctione. Item, a nostris in eum officiis, studiis, a nostra optima constantique voluntate aut si hic nos vel aetate vel dignitate anteibit, a nostra in eum observantia perpetuaque voluntate ordiemur quamque sit vel indecorum vel turpe amicum immerito offendere

Torna all'inizio