excommunicationis epistolam, qua visa dolens et gemens
presentem deseruit vitam.
Enimvero Romani in melius recordati convenientes in
unum promittunt emendare, quicquid peccaverunt in regem
puerum. Itaque mittunt ei clamidem, mitram, anulum et patricialem
circulum per episcopos, per cardinales atque per senatores
et per eos, qui in populo videbantur prestantiores. Statim
autem ut curię presentantur, de tota Italia cęterisque regnis
proceres convocantur. Visum est enim domnę imperatrici
suisque silentiariis non esse recipienda Capitolii dona nisi cum
regnorum primariis. Interea dum expectatur, Prandellus
non inmemor suę artis ancxiatur, tergiversatur. Petit Richardum
de Capua, ducit ad urbem sub mille librarum conditione,
quo sibi prebeat aminiculum in novi antichristi
constitutione. Quid plura? Accepta peccunia conatus est
Richardus Lucensem hereticum deducere ad vincula sancti
Petri, sed Romani bellicis armis restiterunt ei. Facta est
autem ab utraque parte magna strages et sic clauditur dies.
Richardus vero adiutus noctis caligine nigra adgreditur alia via
et manibus sanguineis nocturnum papam inthronizavit et ad
Laterani palacium assportavit. Ecce pugna inter angelos et
diabolos: dum rex cum episcopis ordinat suum papam iuste
et legaliter, Prandellus cum Normannis e contrario suum
symonialiter. O qualis ordinatio! Iste Lucensis, appellatus
|
|