Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 116

Tomus II


contra ipsos illatis, sicut dicunt, multipliciter
aggravantur. Super quibus licet pluries scripta
tua obtinuerint ad Capitaneum memoratum :
idem tamen Capitaneus, mandatis tuis non
obtemperans, ab incoeptis gravaminibus resilire
contemnit, in ipsius universitatis gravamen
non modicum, et praejudicium manifestum.
Cum igitur pro parte eorundem nostrorum
fidelium, nostrae fuerit Majestati humiliter
supplicatum, ut ipsis fidelibus nostris tantis gravaminibus
oppressis, dignaretur nostra Cel. Misericorditer
providere : nos ipsorum supplicationibus
benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo
mandamus: quatenus, si tibi constiterit
de praemissis, exinde facias et procedas,
sicut juri et honori nostri culminis, et qualitati
negocii videris expedire.
Cap. XCIV.
Capitaneo, ut contractum debitum ab Episcopo
solvat, de bonis Episcopatus devolutis ad jura fisci.
Bartholomaeus civis Senensis, pro parte sua
et sociorum suorum, nuper exposuit coram
nobis, quod olim P. Ulteranus Episcopus,
eis in 50. libris ex causa mutui teneretur:
eodem Episcopo sublato de medio, non
fuit eis de dicta pecunia satisfactum. Et quia
bona Episcopatus ipsius, per nostram Curiam
procurantur, humiliter supplicavit, ut de proventibus
ipsius Episcopatus satisfieri de praedicta
pecunia mandaremus. Cum igitur nostrum
fiscum locupletari cum alterius jactura nolumus,
fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quatenus

Torna all'inizio