Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 85


divinis, virgam in manibus tenens pastoralem, sese et coronam episcoporum elevans ac
in facie Guidonis intuens, lacrimis ab eius oculis crebre manantibus dixit:
17. (16.) Pater amande et o Guido reverende et o rector Ambrosianae ecclesiae super
quamplures venerande, et o chorus Mediolanensis super omnes choros linguae Latinae
omnibus instructus divinis! quamvis malorum clericorum ac civium tuorum falsa iustitia
modo submersus sis, qui tantis iam annis inter omnes floruisti, recordamini quod Veritas
per euangelium cottidie clamat: “Beati eritis cum vos oderint homines; et cum separaverint
vos et exprobaverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis,
gaudete et exultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis,” et iterum: “Vestri capilli
capitis omnes numerati sunt. Nolite timere, multis passeribus meliores estis vos. ” Sicut in
prosperis ordini nostro non datur gloriari, sic in adversis non expedit conturbari. Unde
sapiens magister dicens ait: “Nec prospera te elevent, nec adversa conturbent.” O fratres
et o patres karissimi, decet nos omnium fidelium animas, quibuscumque scismatum causis
deviatae sint, multo sudore multoque labore ad sanctae Ecclesiae revocare gremium, et
revocatae, cum ipsis in Deo gaudere. Sin autem ipsas ullo modo revocare non possumus,
et quaerunt nos subtili occasione submergere ac omnimodo suffocare iniuste conantur, habemus
Veritatis euangelium cottidie nos admonentis, dicens: “Si vos persecuti fuerint in unam
civitatem, fugite in aliam. ” In veritate, o patres karissimi, comperimus Veritatem ipsam
in euangelio dicentem: “Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in cognatione
sua. ” Multi enim civium vestrorum vitio ypocritarum detestabilium, de quibus dicit Dominus
“ve vobis ypocritae, qui seducitis animas innocentium,” seducti quaerunt, sicut Christum
quondam Iudaei, vos mordere canumque more lacerare; sed cum Dominus in proximo
vos igne sui Spiritus sancti vindicabit, et emortuos quasi canes iacentes per plateas
videbitis, et superstites illorum mala, quae in vobis iniuste tulerint, recordabantur, gementes
dicite illis, sicut Christus quondam filiabus Ierusalem: “Filiae Sion, nolite flere super
me, sed super vos flete et super filios vestros. ” Cum autem multorum regum et ducum
usque ad id tempus ex animo et ex libris antiquorum voluminum recolligi, ex quibus iniuste
Mediolanensem ecclesiam lacte Ambrosianico fonte commovere et conturbare quaesierunt,
et qualiter postea Dei dextra infamati et ad nichilum redacti sint: spero Dei misericordia
adiuti vos citissime liberari. Et si Deus nostris peccatis nostrisque malis meritis, illis in
nobis omnes detestandas intentiones implere ac perficere permiserit, hoc ad illorum perniciem
tam corporum quam animarum procul dubio a Deo esse concessum credite. Si enim
de fide catholica aut de Simoniaca haeresi aut de ecclesiasticis negotiis quiete tractare ac
inquirendo disputare vellent, huic sancto concilio interessent, et nos aut rationibus illorum
negotiis canonice determinatis quiete consentiremus, aut apertis sententiis per canonum rectitudinem,
quae mentiri non possunt, ipsos nos convinceremus. Sed quia vili occasione vos
et substantiam vestram ac perniciose invadere quaerunt, ideo verbis pessimis vos et ordines
vestros modo velut canes limfatici feraliter dilacerantes, huic nostro concilio humiliter ac
devote, ut decet, interesse verbis turpissimis renuerunt. Ecce, o Patres, tempus adest,
unde beatus Ambrosius in libro Pastorali dolebat, cum dicit: “Dolemus contra priorum
monita Patrum inolevisse vota perniciosissima posteriorum. Nam quanto frequentius illi noxia
vetuerunt, tanto studiosius isti perpetrare vetita non quiescent.” Ecce enim Yeremias cum
dicit: “Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et
pedicas ad capiendos viros, sicut decipula plena dolo. Ecce ego dabo in populum istum
ruinas, et ruent in eis patres filiis simul, vicinus et proximus peribunt. ” Item Ezechiel
propheta: “Egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, iniquitas surrexerunt
in virga impietatis.” Unde sicut Esaias locutus est super Yerusalem, sic ego super Mediolanum
per eumdem Esaiam dico: “Quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii?
Iusticia habitavit in ea, nunc autem homicidae; argentum tuum versum est in scoriam,
vinum tuum mixtum est aqua. ” Itaque tantis ecclesiae honoribus ac dignitatibus attenuatis
condolens, sicut Hieremias dicens plorabo: “Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis
fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte. Unusquisque se a proximo suo custodiat,
et in omni fratri suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et

Torna all'inizio