signum orbis et eius habitatoribus. Signum octavi diei: Terremotus erit
magnus ita, ut nullus homo stare possit aut ullum animal, sed solo
sternentur omnia. Signum noni diei: Omnes lapides tam magni quam
parvi scindentur in quatuor partes, unaquaeque pars collidet alteram
partem nescietque ullus homo sonum illum, nisi solus Deus. Signum
decimi diei: Omnia ligna silvarum et olera herbarum sanguineum fluent
rorem. Signum undecimi diei: Omnes montes et colles et omnia edificia
humana antea constructa in pulverem redigentur. Signum duodecimi
diei: Omnia animalia terre de silvis et de montibus venient ad campos
rugientia et mugientia non gustantia neque bibentia. Signum terciidecimi
diei: Omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt cadaveribus
surgentibus usque ad oram sepulcri. Signum quartidecimi diei:
Omne humanum genus, quod inventum fuerit de habitaculis et de locis,
in quibus erunt, velociter descendent, non intelligentes neque loquentes,
sed discurrunt ut amentes. Signum quintidecimi diei: Vivi homines
morientur, ut resurgant cum mortuis longe ante defunctis. Finis, id est
dies iuditii.
|
|