Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 154

Liber II


plerunque servanda. Mutabit ex hac fortasse aliquid ratio aut personarum, apud quas non semper eodem modo loqui licet aut rerum, quae non semper eo ordine modo ve tractandae. Sed haec omnia, quia certis legibus includi non possunt, scriptoris prudentia moderabitur. Nos ad caetera genera transeamus.
De commendandi genere.
Cap. XXV.
Proxima est huic commendandi ratio, quae quidem et epistolarum propria est (ea enim in alio scribendi genere non utimur) et ab omnibus qui quoquo modo scribunt, frequentissime usurpatur. Nemo enim fere est, qui vel se vel alium aliquando non commendet. Itaque tam varia, quam frequens est. Pro personarum enim rerumque qualitate aliter atque aliter ab omnibus tractatur. Personae in hoc genere duae potissimum considerantur: eius qui commendatur et eius cui commendatur. Aliter enim nos ipsos aut liberos nostros, aliter familiares atque amicos, aliter hospites et incognitos commendamus. Magna praeterea doctrinae, virtutis, dignitatis, professionis, nobilitatis, fortunae caeterarumque rerum in commendatione habenda ratio est, ut non eodem modo doctum et indoctum, sacrum ac profanum, magistratum aut dignitatem aliquam gerentem ac privatum; item, divitem atque inopem, liberum ac servum, nobilem atque ignobilem commendeumus. Danda enim opera est, ut de

Torna all'inizio