super hoc privilegium in archiepiscopali palacio reservatur.
tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.CCLXI.,
per totam Ytaliam fere est facta verberacio generalis.
nam magni et parvi, nobiles et ignobiles, depositis vestibus, nudi a
cingulo supra, per civitates et villas et castella processionaliter
se verberantes ibant, Virginem gloriosam et ceteros sanctos cantilenis
angelicis implorantes. horum quidam nobiles et populares
de Terdona Ianuam venerunt. et cum se per civitatem
verberantes incederent, tanquam fatui et deliri deridebantur a
cunctis. subito autem, nutu Dei, tota civitas est commota,
ita quod magni et parvi, nobiles et ignobiles, die ac nocte,
de ecclesia ad ecclesiam se verberantes incederent et canciones
celestes et angelicas decantarent. et qui fuerant principaliores
in deridendo, fuerunt postmodum priores in se iugiter
verberando. multe quoque inimicicie et guerre nove et
antique in civitate Ianue et in tota fere Ytalia ad pacem et
concordiam fuerunt reducte. ista tanta devocio a quibusdam
|
|