Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 4


regem cruces portari cernentes, quod videre soliti non fuerant,
valde mirati sunt. Tandem autem rex ait illis, ut sursum levarent
et, ob quam causam cruces ante ipsum detulerant, sibi
dicerent. Ipsis vero sursum erectis et coram ipso rege plorantibus
tandem iussu ipsius regis Albernardus, qui linguam
Teutonicam optime didicerat, in vocem prorumpens sic ait:
“Domine rex sanctissime, nos pauperes cives de Laude Deo
et vobis universeque vestre curie conquerimur de Mediolanensibus,
qui nos ac omnes cives de Laude, qui vestri eramus,
olim de ipsa civitate Laude iniuste expulerunt ac omnes maiores
nostros, tam masculos quam feminas, expoliaverunt et
multos etiam ex ipsis interficientes ipsam civitatem nostram
penitus destruxere ac cives Laudenses, ne amplius in ipsa
civitate vel eius suburbiis habitarent, iurare compulerunt.
Postea vero multis ex ipsis Laudensibus per universas terras
euntibus reliqui ibi remanentes extra burgos ipsius civitatis
circa ipsam civitatem in sex burgis novis habitare ceperunt;
et mercatum, quod intra civitatem in unoquoque die Martis
habere consueverant, in quodam ipsorum burgo, qui vocatur
burgus Placentinus et qui maior est omnibus aliis burgis,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio