et clamando: «Ad civitatem, ad civitatem!». Populares,
vero, qui de Parma ad bellum exiverant, hoc audientes, dimisso
carrocio et militibus suis in strata, qui fortiter dimicabant, cum
magna fuga in civitatem reversi sunt. Quam cum intrare vellent,
fractus est pons in circa, et multi sunt in fovea suffocati. Domini
autem nutu factum est ut non auderent hostes ingredi civitatem,
quia beata Virgo, que honoratur in ea, noluit deserere suos. Verumtamen,
peccatis exigentibus et tempore taliter percurrente,
Parmenses intrinseci infortunium habuerunt. Et ceperunt hostes
eorum carrocium, quod derelictum erat in strata, et ex eis tria
milia <pedites> et multos milites ibi <inter>fecerunt.
Potestas Parmensium de civitate erat tunc temporis dominus
Catellanus de Carbonisiis de Bononia, qui non fuit captus quia
optime scivit sibi cavere. In glarea fluminis Tari ligaverunt captivos,
ut dixit michi dominus Glarattus, qui ibi fuit ligatus. Et
tot videbantur, quod credebat quod omnes Parmenses capti
fuissent. Duxerunt autem eos Cremonam et in compedibus et
in carceribus posuerunt, et ut se redimerent et vindictam ex eis
facerent, ludibria multa exercuerunt in eos. Et suspendebant eos
in carceribus per manus et per pedes et extrahebant eis dentes
terribili et horribili modo et buffones ponebant in ore ipsorum.
Et inventores novorum tormentorum tunc temporis extiterunt.
Et Cremonenses pessimi fuerunt contra Parmenses captivos, sed
et Parmenses qui erant ex parte imperii deteriores fuerunt inventi.
Fecerunt enim contra illud quod Dominus precipit, Levitici
XIX: Non queras ultionem nec memor eris iniurie civium tuorum.
Et iterum Eccli. X: Omnis iniurie proximi ne memineris et nichil
agas in operibus iniurie. Quod male servaverunt, quia multos ex
eis occiderunt. Quapropter pro Parmensibus qui erant ex parte
Ecclesie, quibus talia acciderunt, congrue potest dici quod legitur
II Macha. VI: Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt,
ne aborrescant propter adversos casus, sed reputent ea que acciderunt
non ad interitum, sed ad correctionem generis esse nostri. Etenim
multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed
statim ultiones adhibere, magni beneficii est iuditium et cetera.
|
|