Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 140


V 13

Ad causam Messanensis ecclesie carus nobis in Christo .. manum extendit sollicitudinis iuxta posse,
necessaria prosequens et de contingentibus nil omittens. Sic quidem cor, linguam et manum meritis
cause dedit, quod et recepit, que rigor iustitie debuit, et que liberalitas gratie potuit indulgere, reportat.
Porro idem .. apud nos multum crevit in meritis, eo quod se tam prudenter exercuit in
commisso. Hinc est, quod vobis fiducialiter recommendamus eundem, consulentes et rogantes,
quatenus, si placet, in ipso monstretis, quid possint et debeant hii, qui negotia vestra procuranda
susceperint, de manu liberalitatis vestre sperare.

V 14
Ecce, venit ad vos .. cum munere benedictionis, cuius studium, cuius prudentia, cuius affectus
operis executione clarescit et sollicitudo patet effectu. Ad quid ergo remanserit Simon, vir procul
dubio fidelis et prudens, idem .. nobilitati vestre referre poterit viva voce. Ad hec affectum meum
circa negotia vestra non expedit, ut litteris exprimam, quoniam, si progenitorum meorum sequar
vestigia, non verborum foliis, sed facti medulla nitar placere dilecto.

V 15

Fatemur nos vobis et monasterio regimini vestro commisso plurimum debitores. Et quidem, prout
Dominus dederit, debitum pro posse solvemus, desiderantes, ut sic religio floreat et fructificet vobis
et vestris, quod, si quid immineat oneris, delectabiliter in vestrum possitis ferre honorem. Ad hec
utique.., carum nostrum, qui nobis meretur in vobis, eo fiducialius vestre gratie commendamus,
quo efficacius eum sensimus vestris utilitatibus fructuosum.

V 16

Torna all'inizio