12. (1) CONTRARIUM.
(2) Contrarium est quod ex duabus rebus diversis alteram
breviter confirmat et facile, (3) hoc modo: 'Qui suis rationibus
semper fuerit inimicus eum quo modo speres amicum rebus
existere alienis?'. (4) Item: 'Qui superbia intollerabili est privatus
quo modo in potestate comodus et sui cognitor permanebit?'.
(5) Item: 'Qui verum in conventu non dixerit amicorum
eum numquam credas in contionibus a mendacio temperare'.
(6) Hoc orationis genus ex continuatis verbis breviter est
agendum ut comodum sit auditu et brevem et absolutam conclusionem
lucide compreendat, (7) quia ex eo quod dubium non
est videtur id quod est dubium expedire, ita quod aut non possit
aut multo possit dilui cum labore. (8) In hoc autem iste color a
contentione differt, quia ibi ponuntur contraria sine probatione
unius ex altero, ut: 'Habet assentatio iocunda principia, eadem
exitus amarissimos affert'; (9) sed in contrario unum probatur
ex altero et ideo iste color antiteton vocatur, sicut ipsa contentio.
|
|