Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 68


maris inscios, inertes et improvidos assignaret, ut et putrida
navis ad quoslibet undarum insultus fatiscens, non sufficeret sinum
Adriaticum transmetiri, nec ille nautarum peritia posset incolumis
conservari. Qui, traiecto Faro, cum in Apuliam pervenisset, Tranensis
archiepiscopus ei non solum hoc verbis exposuit, sed et
ipsius ostendit literas admirati. At ille prudenti consilio, non veritus
salutem suam auro redimere, propriis sumptibus navem nautasque
conduxit, et licet multis fatigatus periculis, insidias tamen
Maionis evasit. hic igitur Cacabum profectus, post multas variasque
disceptationes et controversias, eo fine conclusit negotium,
ut rex omnibus hiis qui ad Matheum Bonellum confugerant
galeis que sufficerent assignatis, extra regni fines eos faceret salvos
et indempnes perduci; ipsum vero Matheum, omni questione remissa,
tanquam fidelem suum benigne susciperet, suam ei gratiam
plene restituens. Quod postquam ex parte regia sacramentis prestitis
roboratum est, Matheus cum ingenti plebis alacritate Panormum
veniens, tranquillitatem urbi restituit. Alii fere omnes
ad galeas perducti, regni terminos exierunt.
XXI. De captione Mathei Bonelli
et de Rogerio Sclavo.
Pepercit autem rex consanguineo suo Rogerio comiti Avellini
quod in aliis crimen atrocissimum iudicabat, in eo putans
ob etatis lubricum errorem debere non facinus appellari, simulque
prece motus et lacrimis Adelicie consobrine sue, eiusdem comitis

1



5




10




15




20



Torna all'inizio