[P]ostquam composito Fredericus federe ductor 
Placatus voluit Brixianam absolvere gentem, 
Continuo ducibus consultis Mediolanum 
Tendere disponit, populum cohibere superbum 
Captivosque gravi de compede solvere cives, 
Pro quibus innumeras acceperat ante querelas. 
Cumque propinquasset fluvio, qui solis ab ortu 
Adua nomen habens rapidis perlabitur undis 
Et veteres certo concludit limite fines, 
Cernit ab adversa pugnam meditantia ripa 
Agmina, que fuerant agris collecta propinquis 
Plurima, queque etiam consul transmiserat urbis, 
Ut procul arcerent hostes ripamque tenerent, 
Ne, si forte velint, valeant transmittere gressum. 
Cernit et inmensam ripe super ardua predam, 
Plaustra honerata, boves, animalia multa virosque 
Hec secum ad Trecii castrum ductare parantes. 
Est locus, obliquo quem circuit Adua cursu, 
Longus in angustum natura ductus ab ipsa. 
Partibus hic geminis subiectis preminet undis, 
Editus in scopulis fluctu feriente recisis, 
Fronte autem campo prima iacet equus aperto, 
Quarta velut rupes pars altior eminet agris. 
Hoc fundata loco castri sunt menia, quondam 
Nomine quod veteres Trecium dixere coloni. 
Huc dum regales narraret fama cohortes 
Appropiare, coit metuens vicinia tota 
Plebs, varios que multa locos hinc inde colebat, 
Et reparat muros ac propugnacula firmat 
Et pariter triplici circumdat menia vallo, 
Ut queat hic, cum tempus erit, sua seque tueri, 
Sperans invicto sic posse resistere regi. 
Hac inhibet confisa fugam spe turba rebellis 
Et secura manet fugientibus undique multis. 
Nunc igitur radiare videns iam regia signa, 
Collectis rebus propriis armisque receptis 
Convenit in ripa, quam rex transire parabat, 
Tutari cupiens patriam ipso in limine terram, 
Quin etiam pontem retinet, quem tollere consul 
Iusserat; heu stultam fallit fiducia mentem! 
Namque carere vado nivibus tunc aucta solutis 
Unda videbatur, nec quemquam audere putabat 
Ultra ferre gradum, cum gurgitis alveus esset 
Plenus, et inmenso premeretur arena profundo. 
Currit turba minax, qua Vavire quaque Cropellum, 
Audacique ducem Fredericus voce lacessit: 
"Non datur hac transire tibi, rex ruffe, furoris 
Teutonici ductor, cursum mutare necesse est. 
Non sinit externas huc gressum ferre catervas 
Adua, que patriam defendit ab hoste sacratam. 
I procul hinc tecumque acies averte rapaces! 
I procul et nostras non ingrediaris in horas! 
Non sine morte tua nostri damnove cruoris 
Mediolanensis patrie violabis honorem. 
Talia vociferans et adhuc graviora rebellis 
Turba furit fluvii collecta crepidine ripe, 
Et iaciens funda lapides arcuque sagittas 
Amnis ab accessu temptat cecata furore 
Regales arcere acies. Tum ductor in iram 
Accensus proceres hortatur et arma parari 
Imperat, ut summa tumidum vi transeat amnem 
Et sibi vindictam sumat de gente superba. 
Haud mora, per medios procerum pars maxima fluctus 
Fertur, et inmensum superat vix nando profundum. 
Pars rapitur violenter aquis, rex ipse pedestri 
Pontem marte capit claris conspectus in armis 
Et ferit obstantes nudato cominus ense. 
Ut fera, venantum quam turba tenere laborat, 
Cum videt angusto se claudi limite, vires 
Exerit et duro venabula pectore frangit 
Dilaniatque viros, sic rex animatus in hostes 
Irruit, adversis contra gens effera telis 
Nititur audaci gaudens dare vulnera dextra, 
Et licet horrendum metuendi principis ensem 
Aspiciat, pugnare tamen pontemque tueri 
Perstat atrox, donec proceres post terga frementes 
Audit transgressos inopino limite flumen. 
Hos ubi conspexit nimio perculsa timore 
Vertit terga duci fluvioque immergere pontem 
Sero cupit; res quippe ferox non segniter urguet 
Hostilique tenet pontem stacione repulsa. 
Sternitur infelix acies paulo ante superba 
Mente furens spoliisque fugit turbata relictis. 
Regius insequitur superato gurgite letus 
Miles et in populum victor desevit agrestem. 
Nam multi cunctis spoliati rebus et armis 
Ducuntur capti manibus post terga ligatis 
Et pecorum precio venduntur more recepto. 
Pars salit in fluctus cupiensque evadere certe 
Occurrit morti; Trecii pars claustra propinqui 
Tuta petit, cursu fugiens properanter anhelo. 
At victrix spoliis ditatur turba relictis 
Vastatoque tenet vetitam sibi Vavire ripam. 
Vertitur interea celum noctemque reducit 
Oceani condens radios sol pronus in undis. 
Tum sapiens positis curari corpora castris 
Dux iubet, et dulci recreari membra quiete, 
Postera dum surgat tenebris aurora fugatis. 
Ipse tamen vigili rem summam mente volutat, 
Nam gravis incumbens negat illi cura quietem. 
Vix erat orta dies procerum mox turba relictis 
Castrorum progressa locis regemque secuta 
Menia circumdat Trecii, castrisque locatis 
Undique per campos parat expugnare supremis 
Viribus inclusos muris et turribus hostes. 
Continuo trepidam sevus defertur ad urbem 
Rumor et in populi passim diffunditur aures 
Mediolanensi superato flumine ripa 
Teutonicos iam stare duces regemque verendum 
Fronteque nonnullos prima cepisse suorum 
Ingressum patrie cupientes marte tueri 
Et iam dispositis Trecium oppugnare maniplis. 
Arma ciet bello gaudens animosa iuventus 
Et cupit infestis concurrere protinus hastis. 
Turba vetat reverenda patrum consulque ruentes 
Arcet et obstrusis iuvenum tenet agmina portis. 
At tamen electos equitum iubet ire trecentos, 
Explorare aditus, et quid rex ipse pararet. 
Accelerant equites iussis parere volentes, 
Dumque iter hii peragunt mediisque vagantur in agris, 
Improvisus adest miles regalis et illos, 
Ut videt, aggreditur laxis emissus habenis 
Palantesque capit primos nil tale timentes. 
Cetera turba fugit sociis pudibunda relictis 
Et rediens patriis diffusos finibus hostes 
Omnia vastantes mesto sermone fatetur. 
Extemplo turbati animi concussaque vulgi 
Pectora et inmensus totam pavor occupat urbem. 
Hoc igitur rumore pavens, quicumque erat extra 
Urbis claustra, fugit, monachos quoque terror in urbem 
Regius invitos deserto rure coegit, 
Ut quondam natos Ionadab, quos ducere vitam 
Rure pater duram iussit, mirabile dictu, 
Ut nec habere domos illis nec dulcia Bachi 
Pocula nec cultum sementis nosse liceret. 
At regem Vintelmus adit sceleratus et urbem 
Deserit attonitam fugiens, seu Mediolani 
Excidium metuit, seu, quod mox fama ferebat, 
Exercere dolum meditatur in arte nefanda, 
Posse ratus prodesse magis, si fingit obesse, 
Seu maiora dari vir avarus munera sperat. 
Interea clausos Trecii rex menibus acri 
Obsidione viros belloque evincere certat, 
Illi autem contra firma se mente tueri 
Auxilium populi sperantes Mediolani. 
Iamque dies alterque dies processerat, et iam 
Spes erat auxilii penitus sublata futuri. 
Nam Trecio nullum referebat ab urbe revertens 
Nuntius auxilium cives dare Mediolani, 
Set trepidare sibi nimia formidine captos, 
Et simul horrifico terrebant undique visu 
Circumfuse acies penam mortemque minantes. 
Ergo capi tandem violento marte timentes, 
Cum sua tormentis iam frangi tecta paratis 
Ictibus et turres crebris nutare viderent, 
Tradunt se ducibus mesti veniamque precantur. 
At pius his ductor culpam pietate relaxat, 
Et miserans propriis dimittit rebus honustos, 
Ut, quocumque velint, liceat convertere gressum; 
Servarique sibi Trecium iubet absque ruina 
Presidio imposito, nec non reparare propinquum 
Pontem, quem populus destruxerat ante rebellis. 
Inde suos letus castro spoliisque potitus 
Innumeris vocat in cetum hortaturque benigna 
Voce acuens promtas in queque pericula mentes: 
"Exultate viri, dignasque rependite regi 
Perpetuo laudes, res nobis summa peracta est; 
Hostiles etenim pulsis obstantibus horas 
Cepimus et prima iam fronte subegimus hostes, 
En captivorum spolia et de gente superba 
Primitie, en castrum, quod coniurata rebellis 
Turba michi duro defendere marte parabat. 
Nunc iter ad muros nobis et Mediolani 
Menia, vos bellis animos atque arma parate." 
Sic fatus conscendit equum, signisque levatis 
Castra aciemque movet properans audacter ad urbem. 
Iamque omnis campis exercitus ibat apertis, 
Dives equis, dives preda spolusque repertis, 
Cunctaque subvertens ferro vastabat et igni. 
Boemius primas acies dux, ultima curant 
Rainaldus variique duces, rex agmine summus 
It medio, partesque simul circumspicit omnes 
Providus, ingenti disponens omnia cura, 
Ut ratis in pelago posite vigil undique rector 
Prospiciens clavumque regit velisque ministrat, 
Nunc quid agant sociis edicit, nunc meditatur 
Signa viam dubiumque sibi monstrantia cursum. 
Tandem regales inopino Mediolanum 
Adveniunt acies cursu, valloque sub ipso 
Castra locant urbisque parant obsidere portas. 
Turba ducum clipeis Frederico instructa iubente 
Prestat in auratis, alii post terga laborem 
Castrorum subeunt et sedes cespite firmant. 
Attoniti nimia mussant formidine cives 
Et vario tota discurrunt urbe tumultu. 
Pars velit acceptis erumpere protinus armis 
Fortunamque sequi, cohibet pars altera gressum 
Et prodire timet regemque lacessere bello. 
Turba patrum consulque monet, ne credere campo, 
Neu conferre manum properent, quo venerit usque 
Oportuna dies, tuta set in urbe morentur. 
Ergo licet stimulent pudor iraque bella movere, 
His parere tamen monitis mens omnibus una, 
Armatique tenent gladios et menia complent. 
Hii vallum densa cingunt murosque corona 
Et fundis lapides iaciunt volucresque sagittas 
Arcubus incautis mortem per inane ferentes; 
Hii sese ad portas glomerant aditusque tuentur, 
Hii tormenta parant mittendis congrua saxis, 
Quis valeant hostes portis terrere propinquos. 
Conscendunt turres pueri innupteque puelle 
Et tremulis monstrant digitis sibi regia signa; 
Matres templa petunt, lugubri voce precantes 
Numinis auxilium, sanctis quoque dona ferentes, 
Votaque pro patrie faciunt non parva salute. 
Thure sacerdotes altaria cuncta vaporant, 
Oblatisque Deum sacris placare laborant. 
Magnus ubique timor, status ille miserrimus urbis. 
O quam veloci discedunt prospera cursu, 
Quam subito letis miscentur tristia rebus! 
Mediolanensis paulo ante potentia gentis 
Bella ferens populos Ligurum terrebat et urbes 
Et florens variis pollebat ubique triumphis, 
Nunc pemitur sevo sine vulnere victa timore 
Et patitur meritum mutata sorte dolorem. 
At rex cum ducibus positis iam corpora castris 
Curat et ingenti premit obsidione superba 
Menia, qua pratum fuit archipresulis olim. 
Namque ibi mira ducis vidi tentoria summi, 
Vix ultra lapidis iactum distancia vallo, 
Innumerique duces campos hinc inde replebant. 
Tum Ligurum varie, presertim Mediolano 
Finitime, certant sua bello mittere gentes 
Auxilia imperio Frederici rite faventes, 
Et simul invisam cupientes vincier urbem, 
Ut tandem liceat veteres abolere querelas. 
Nunc age, set breviter, venientes, Musa, recense! 
Laudensis properat gaudens Cumeaque pubes, 
Ulciscique suam sperant sub rege ruinam, 
Et quotcumque valet generosa Papia cohortes 
Ducit, ut eripiat proprios de carcere cives. 
Gaudet opes viresque suas monstrare Cremona, 
Promissique memor largo movet arma paratu. 
Novarie gens clara coit, quam Mediolani 
Incursu cives crebro vexare solebant. 
Pergamei properant equites regisque secuntur 
Imperium magni, meritum spondentis honorem. 
Nonnullos etiam mesta dat Brixia mente. 
Mantua, Vercelle, Verona, Placentia, Parma, 
Nec non Farrati clarus venit incola Montis, 
Et qui finitimas miles colit inclitus horas. 
Quin et Terdone sociali federe cives 
Consensu populi resoluto Mediolani 
Regia castra petunt, mandata subire parati, 
Et licet inviti dant vires obsidioni. 
Nam metuunt, priscam sua ne Fredericus ob iram 
Menia subvertat summo reparata labore. 
At Crema non cessat solitum dare Mediolano 
Servitium, quantumque potest in regis amicos 
Sevit agens predas nec regia iussa veretur. 
Heu cito venturam non cernens stulta ruinam! 
Regini Mutineque viri gentesque remote 
A Ligurum terris sua mittunt agmina bello. 
Italie pars magna coit, castrisque locatis 
Obsidet imperio Frederici Mediolanum. 
Illic barbaries et centum dissona linguis 
Verba sonant, illic vario gens plurima cultu 
Sub domino pariter sine murmure cogitur uno; 
Teutonici mixtis loca servant iussa Latinis. 
Et simul obsessis mortem excidiumque minantes 
Civibus exclamant: "Misero mors Mediolano!" 
Ecce autem cives armis animisque resumptis 
Castra erumpentes Romane proxima Porte 
Invadunt subito, qua forte Papia sedebat 
Cum patre Rainaldo Frederici interprete regis. 
Protinus audacter pubes capit arma Papie 
Et parat egressos retrudere menibus hostes. 
Nec minus e castris equites hinc inde propinquis 
Audito clamore ruunt pugnamque capessunt. 
Mediolana cohors Ligurum sibi sepe subactam 
Despiciens turbam laxis discurrit habenis 
Et ferit obstantes nunc longis eminus hastis, 
Nunc magis incumbens nudato cominus ense. 
Regia pars contra non segnius horrida miscet 
Vulnera; cornipedum sternuntur multa per agros 
Corpora, multa virum, validis pugnatur utrimque 
Viribus et magno mars sevit utrimque tumultu. 
Hos decus imperii summique potencia regis 
Incitat et veterum mens haud oblita malorum; 
At patrie sedis stimulos amor ingerit illis, 
Natalisque soli vires dulcedo ministrat. 
Iamque ad regales belli pervenerat aures 
Rumor, et auratis aderat Fredericus in armis 
Innumera ductor procerum vallante caterva, 
Irruat et forti temptet mox prelia dextra, 
Ni vetet incumbens nigra nox humida palla 
Et cedens posito petat hostis menia bello. 
Collaudat placidis sociorum forcia dictis 
Facta monetque illos castris succedere fessos, 
Ut sua nocturna reparentur membra quiete. 
Ipse simul sera repetit tentoria nocte. 
At postquam tenebris cepit radiare fugatis 
Orta dies, capere arma duces equitumque catervas 
Imperat et medio pariter procedere campo, 
Sublimes in equis insignia clara ferentes, 
Nam pugnare cupit, si pugne copia detur. 
Haud mora, per campum castris equitatus apertis 
Spargitur exultans, nec non rex ipse verendus 
Alto vectus equo campum petit, undique lecti 
Conveniunt equites, set non data copia pugne. 
Arcet enim cives rectorum turba ruentes 
Et prodire vetat, portas vallumque tueri 
Tunc satis esse putans, quoniam fortuna decessit. 
Vulgus iners vallum, portas animosa iuventus 
Occupat, et cuncti moderantum iussa facessunt. 
Tum primam ante aciem ductor sese arduus infert 
Vociferans: "Pudeat vallo fossaque teneri 
Effrenem populum, qui bella ciere solebat 
Et paulo ante sibi regni poscebat honorem! 
Quo vigor ille prior, quo tanta superbia cessit? 
Nunc date vos equo, si qua est audacia, campo, 
Nunc conferte manum, si qua est fiducia, bello!" 
Talia voce refert, socii clamore secuntur 
Horrisono, multis stipatus milibus urbem 
Circuit, explorans aditus per devia clausam. 
Ac velut antistes lustranda per atria pompam 
Sacrifico comitante choro longo ordine ducit, 
Precedunt vexilla crucis sequiturque canora 
Turba operi devota pio, sic rex Fredericus 
Lustrat equo latam sociis comitantibus urbem. 
Spectat ab excelso clausus radiantia vallo 
Signa ducum populus cuneosque ad bella paratos. 
Et clamore furit, digna atque indigna relatu 
Obiciens, medie tutus discrimine fosse, 
Quam diffusa novo repleverat unda meatu. 
Precipue tamen intendit maledicta minasque 
Finitimis Ligurum turbis populisque Latinis, 
Qui magis insultant clauso verbisque lacessunt. 
Stant pavide in speculis matres, pueri atque puelle, 
Pulvereamque oculis nubem turmasque secuntur 
Menia lustrantes, et votis numina poscunt 
Auxilium, terrent imbelles sexus et etas. 
Incedunt pariter fulgentes ere caterve 
Atque ducum cunei, quos inter ductor amandus 
Auratis rutilat longe conspectus in armis, 
Ut roseus claro cum surgit Lucifer ortu. 
Haud procul a vallo fornix sublimis in agro, 
Marmoreis miro constructus scemate saxis, 
Contra Romanam stabat ceu machina Portam, 
Quem struxisse datur victo sibi Mediolano 
Gens quondam Romana, volens per secula famam 
Hoc signo durare sui cum laude triumphi. 
Hunc modo civilis metuens, ne forcior hostis 
Occupet, electos iuvenum conscendere consul 
Iusserat et stantes celsa veluta arce tueri. 
Huc igitur tandem lustrata exercitus urbe 
Regalis veniens et fornicis ardua cernens 
Audaces cepisse viros, parat illico summis 
Viribus expugnare locum temptatque superbos 
Vocibus et missis iuvenes terrere sagittis. 
Ipse etiam sumpto ductor subit impiger arcu 
Letiferamque procul iaciens per inane sagittum, 
Percellit superis residentem sedibus hostem. 
Tollitur in celum clamor, ruit undique fortis 
Consertis miles clipeis et solvere molis 
Nititur excelse compagem ac frangere saxa; 
Hii faretras missis certant vacuare sagittis, 
Hii tormenta parant mittendis congrua saxis. 
Ac super hostilis lapides et tela iuventus 
Certatim fundens nec non celeresque sagittas 
Discutit armorum seriem cuneosque repellit, 
Et velut arce sedens firma se mente tuetur. 
Et iam sol medium celi transcenderat orbem 
Oceanum repetens, durum tum fessa laborem 
Agmina magnanimus monet intermittere ductor 
Et reparare suas curando corpora vires. 
Succedunt igitur castris et corpora curant. 
Effugit interea civilis nocte iuventus 
Fornice deserto patriamque recedit in urbem, 
Nam metuit subitam ventura luce ruinam. 
Stant tamen audacter quidam sedemque diebus 
Mente tenent aliquot stabili, verum undique turbis 
Dispositis, tandem violento marte subacti 
Se locumque duci tradunt; at victor in alto 
Fornice presidium ponit Fredericus et urbis 
Menibus appropians, portis fera bella sub ipsis 
Miscet et ingenti premit hostes strage superbos. 
Ilicet ad portas tota discurritur urbe 
Armatique ruunt cives vallumque coronant, 
Et sua collatis tutantur menia dextris. 
Erumpunt iuvenes ardenti pectore fortes 
Vulnera miscentes rabidarum more ferarum, 
Nec dubitant patrie perituram impendere vitam, 
Dum patrias vel morte queant defendere sedes. 
Pugna fit ante aditus et portas Mediolani 
Aspera, ceduntur pariter ceduntque sub armis 
Certantes pulcramque petunt per vulnera mortem. 
Tela, sudes et saxa volant stridentia funda 
Crebra velut nimbus, resonat clamoribus ether 
Ac fremitu, dense veniunt hinc inde sagitte. 
Ater utrimque cruor sudore ac pulvere mixtus 
Funditur, exhalant tenuem cum sanguine vitam. 
Acrius incumbit regalis turba sub altis 
Menibus obpugnans cives nimis ante potentes, 
Qui soliti fuerant aliorum obsidere portas. 
Tandem belligeros reprimit nox atra furores 
Et cogit posito fessos requiescere bello. 
Se recipit patria civilis in urbe iuventus, 
Et sua regalis repetit tentoria miles. 
Tum pater egregius ductoris more benigni 
Laudibus extollit socios Fredericus eosque 
Procurare monet bene gestis corpora rebus 
Atque parare animos ventura ad prelia fortes. 
Nec minus electos circumdare menia flammis 
Nocte iubet vigiles portasque obsidere clausas. 
Accedunt monitis fusique tapetibus amplis 
Indulgent epulis hilares bacheaque sumunt 
Munera et excipiunt refoventes membra quietem. 
Interea cristis iuvenes auroque corusci 
Discurrunt variantque vices et menia crebris 
Ignibus illustrant, cantant ducuntque choreas 
Teutonico ritu; noctem custodia ludo 
Transigit insomnem. Prospectant Mediolani 
Hec super e vallo cives atque arma tenentes 
Rectorum monitu vigilant et menia servant, 
Explorant aditus et propugnacula firmant 
Fedaque turbatis iactant convitia dictis. 
Excubat in portis iuvenum valloque caterva; 
Consilium patres ineunt urbisque senatus. 
Nox abit, et rursus movet in certamina fortes 
Lux exorta viros; dirimit nox prelia rursus. 
Sicque erat exactus mensis. Tum Mediolani 
Insolita cives nimis obsidione gravati, 
Cum videant multos bello morboque per urbem 
Deficere, exoptant durum finire laborem. 
Armati portas iuvenes ac menia servant. 
Consul cum patribus simul et maioribus urbis 
Nocte super media deliberat atque revolvit, 
Quo valeant pacto belli componere causam. 
Et cum multa diu vario sermone fuissent 
In medium prolata, suam sic denique mentem 
Exponit consul: "Cives, en cernitis", inquit, 
"Ut reor, et mecum pariter cognoscitis omnes, 
Quo sit nostra loco res publica, quanta furentis 
Teutonici regis mala nos patiamur ob iram. 
Nec quid debuerit fieri prius, at modo facto 
Quid sit opus tractare iuvat. Crassatur in agris 
Hostis atrox nostris, et culta novalia vastans 
Demetit impavidus messes, quas sevimus, atque 
In cinerem redigit villas, castella domosque. 
Omnia subvertit, nec est prohibere facultas, 
Pro pudor, aut virtus nobis. Fortuna favorem 
Subtraxit malefida suum; sociale reliquit 
Auxilium, magnusque olim cessavit amicum 
Cetus, et in nostrum coniuravere feroces 
Excidium Ligures; totis nos viribus urguet 
Imperii rector Fredericus et obsidet urbem, 
Obsidione premi quam nemo posse putabat. 
Obsessus bello populus morboque laborat, 
Inque dies fato multi rapiuntur acerbo. 
Iam tumulis vix est locus, horror ubique per urbem 
Improbus atque dolor; certe Deus ipse videtur 
Iratus nobis, quibus ante favere solebat, 
Sanctorumque chorus nos et sua templa reliquit. 
Accipite ergo, patres, que sit sententia menti: 
Nos quoniam veterem retinere nequimus honorem, 
Cum Deus ipse vetet, cedamus, nec pudor obstet, 
Quominus a magno fedus pacemque petamus 
Rege, nec ad nichilum redigi sic nostra sinamus. 
Debet enim ductor, volumus si vera fateri, 
Romanus nobis dominari iure. Quid ergo 
Legibus atque Deo contendimus esse rebelles? 
Si placet, electos, qui pacis federa poscant, 
Ire oratores iubeamus, nec ducis alti, 
Cui Deus ipse favet, fugiamus iussa subire." 
Dixerat, at patres dubitant, laudent reprobentne 
Consilium; tandem placuit sententia cunctis. 
Iamque diem claro revehebat Lucifer ortu 
Et rutilans noctis tenebras aurora fugabat, 
Mox oratores pacis mandata ferentes 
Consulis hortatu properant ad regia castra, 
Atque interventu ductoris Boemiorum, 
Quem mediatorem pacis fecere petite, 
Conantur summi regis lenire furorem 
Et placitum fedus posito componere bello. 
Dulcibus exornant dictis mandata precesque 
Compositas faciunt poscentes federa pacis. 
At vigil imperii rector Fredericus iniquas 
Commemorans noxas et crimina Mediolani, 
Exaudire preces renuit mandataque gentis, 
Quam tociens frustra pacem servare rogavit. 
Verum consilio procerum precibusque suorum 
Flectitur, ut bellum sub conditione remittat. 
Denique Boemio faciende pacis honorem 
Concedit regi, cui se commiserat hostis. 
Hic igitur duram legatis conditionem 
Federis imperio proponit principis alti. 
Nam iubet, ut cives mox reddant Mediolani 
Captivos omnes, quos dudum carcere duris 
Compedibus cohibent, et marcas milia quinque 
Argenti fisco tribuant, quia spernere iussa 
Regia sunt ausi tociens; seseque fideles 
Hinc fore ductori iurent decretaque servent 
Eius et obsequium prestent sine fraude, nec ultra 
Legibus usurpent neglectis regia iura, 
Et cum finitimis ipsi quoque federa pacis 
Perpetue faciant populis martemque relinquant; 
Insuper ut vadibus confirment pacta trecentis. 
His oratores auditis rursus in urbem 
Conversi redeunt et civibus ordine narrant 
Cuncta suis simul in cetum de more vocatis. 
At gravior iusto cunctis et dura videtur 
Pacis conditio, tamen hanc adversa subire 
Sors cogit populique labor; dant undique mestas 
Pro patria lacrimas, cuius coguntur honorem 
Linquere dilectum, multo sibi sanguine partum. 
Haud aliter dulces materno in funere nati 
Alta trahunt imo suspiria pectore tristes 
Plorantesque suum manifestant voce dolorem. 
Laxantur capti vacuato carcere cives, 
Cunctaque complentur regis precepta verendi. 
Pas fit, et in scriptis rediguntur federa pacis. 
Et iam virgineo spatio sol pene peracto 
Pronus ad equantem properabat tempora libram, 
Tum redit ad patrias perfecto federe sedes 
Boemius rector comitatus gente suorum, 
Et lecti auxilio proceres populique recedunt, 
A duce dimissi merita cum laude benigno. 
Illico per vacuos fugiens modo rusticus agros 
Spargitur et villas satagit reparare perustas. 
Rura petunt ilares dudum deserta coloni, 
Certatimque serunt et iactant semina sulcis. 
Persequitur tamen hos langor miserabilis et mors, 
Que prius obsessa vexabat in urbe manentes. 
Nec solum agricolas depascit Mediolani 
Dira lues, verum et reliquis crassatur in agris 
Ingrediensque urbes, cives quoque seva fatigat; 
Milia multa hominum fato rapiuntur iniquo. 
At pater ereptis miseris Fredericus amicis 
Et tandem misso sua sub iuga Mediolano 
Imperat eversas reparari protinus urbes, 
Ipseque progressus turbis ducibusque relictis 
Fundamenta locat designans menia. Gaudent 
Oppressi quondam populi laudesque benigno 
Rectori dignas reddunt sua vota videntes 
Impleri tandem longis sperata diebus. 
Instant ardentes operi certantque subactas 
Instaurare domos recidivaque ponere tecta. 
Hii reparant aditus confusaque strata viarum, 
Hii veteres muros portasque ex more quaternas. 
Nulla viris requies, dulcis labor ille videtur. 
Urbs Cumea loco surgit renovata priore, 
Laudensis monitu transfertur principis alti, 
Qua Montem Getion preterfluxit Adua claris 
Fluctibus et portat ratibus commercia tractis. 
Illic eximio domus atque palacia regi 
Fluminis in ripa, sicut iubet ipse, parantur. 
Haud procul hinc situs est, Ligures quem nomine dicunt 
Roncaliam, campus, segetum fecundus et herbe, 
Rex ubi Romanus, Ligurum cum visitat urbes, 
Colloquium celebrare solet castrisque locatis 
Iura dare in populos et eorum solvere causas. 
Huc igitur princeps Fredericus more vetusto 
Concilium celebrare volens proficiscitur atque 
Convocat insignes Ligurum proceresque potentes 
Et simul ex magno sapientes undique regno, 
Quorum consilio leges ac iura revolvens, 
Causarum solvit laqueos et rite querelas 
Terminat innumeras iudex pietatis amator. 
Nec minus ipse novam legem promulgat, ut omnes 
Imperio gentes subiecte federa pacis 
Perpetue teneant et legum iura sequantur. 
Nemo alium violet, nemo fera prelia temptet, 
Fraus, dolus, insidie procul absint, preda, rapine. 
Sic homines primi vixerunt temporis olim, 
Celestem in terris gaudentes ducere vitam; 
Pro quo dicta fuit prior etas aurea mundi. 
Tunc delatores veniunt hinc inde frequentes 
Multa Placentine recitantes crimina gentis. 
Unde Placentinos ductor succensus in iram 
Imperat everti muros fossaque repleri 
Et luere admissum subversis menibus urbem. 
Paretur, populusque dolens sua menia vastat. 
Hinc Ligurum cunctas mandat Fredericus in urbes 
Et iuramentis pariter vadibusque receptis 
Obligat, ut servent sua cives iussa fidemque 
Illesam teneant nec pacis iura relinquant. 
Moxque alias regni tendit securus ad urbes 
Subiectosque sibi Ligures in pace relinquit, 
Qui tandem positis peragebant ocia bellis.
  |  
  
2630 
  
  
  
  
2635 
  
  
  
  
2640 
  
  
  
  
2645 
  
  
  
  
2650 
  
  
  
  
2655 
  
  
  
  
2660 
  
  
  
  
2665 
  
  
  
  
2670 
  
  
  
  
2675 
  
  
  
  
2680 
  
  
  
  
2685 
  
  
  
  
2690 
  
  
  
  
2695 
  
  
  
  
2700 
  
  
  
  
2705 
  
  
  
  
2710 
  
  
  
  
2715 
  
  
  
  
2720 
  
  
  
  
2725 
  
  
  
  
2730 
  
  
  
  
2735 
  
  
  
  
2740 
  
  
  
  
2745 
  
  
  
  
2750 
  
  
  
  
2755 
  
  
  
  
2760 
  
  
  
  
2765 
  
  
  
  
2770 
  
  
  
  
2775 
  
  
  
  
2780 
  
  
  
  
2785 
  
  
  
  
2790 
  
  
  
  
2795 
  
  
  
  
2800 
  
  
  
  
2805 
  
  
  
  
2810 
  
  
  
  
2815 
  
  
  
  
2820 
  
  
  
  
2825 
  
  
  
  
2830 
  
  
  
  
2835 
  
  
  
  
2840 
  
  
  
  
2845 
  
  
  
  
2850 
  
  
  
  
2855 
  
  
  
  
2860 
  
  
  
  
2865 
  
  
  
  
2870 
  
  
  
  
2875 
  
  
  
  
2880 
  
  
  
  
2885 
  
  
  
  
2890 
  
  
  
  
2895 
  
  
  
  
2900 
  
  
  
  
2905 
  
  
  
  
2910 
  
  
  
  
2915 
  
  
  
  
2920 
  
  
  
  
2925 
  
  
  
  
2930 
  
  
  
  
2935 
  
  
  
  
2940 
  
  
  
  
2945 
  
  
  
  
2950 
  
  
  
  
2955 
  
  
  
  
2960 
  
  
  
  
2965 
  
  
  
  
2970 
  
  
  
  
2975 
  
  
  
  
2980 
  
  
  
  
2985 
  
  
  
  
2990 
  
  
  
  
2995 
  
  
  
  
3000 
  
  
  
  
3005 
  
  
  
  
3010 
  
  
  
  
3015 
  
  
  
  
3020 
  
  
  
  
3025 
  
  
  
  
3030 
  
  
  
  
3035 
  
  
  
  
3040 
  
  
  
  
3045 
  
  
  
  
3050 
  
  
  
  
3055 
  
  
  
  
3060 
  
  
  
  
3065 
  
  
  
  
3070 
  
  
  
  
3075 
  
  
  
  
3080 
  
  
  
  
3085 
  
  
  
  
3090 
  
  
  
  
3095 
  
  
  
  
3100 
  
  
  
  
3105 
  
  
  
  
3110 
  
  
  
  
3115 
  
  
  
  
3120 
  
  
  
  
3125 
  
  
  
  
3130 
  
  
  
  
3135 
  
  
  
  
3140 
  
  
  
  
3145 
  
  
  
  
3150 
  
  
  
  
3155 
  
  
  
  
3160 
  
  
  
  
3165 
  
  
  
  
3170 
  
  
  
  
3175 
  
  
  
  
3180 
  
  
  
  
3185 
  
  
  
  
3190 
  
  
  
  
3195 
  
  
  
  
3200 
  
  
  
  
3205 
  
  
  
  
3210 
  
  
  
  
3215 
  
  
 
  |