vel in Hibernia, vel in Grecia. unde Prov. XXVI << Sicut noxius est
qui mictit lanceas et sagittas in mortem ita vir qui fraudulenter nocet amico
suo >> idest cuicumque proximo quem de necessitate oportet amare. Duodecimo
est contra Capricornum. Capra enim manducat solum extremitates
herbarum. Set econtra usurarius manducat pecuniam et possessiones debitorum
usque ad radices. Unde Jb. XXX << Mandebant herbas et arborum
cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum >> . Mandunt siquidem
herbas usurarii temperati, set mandunt arborum cortices usurarii
curiales, set mandunt radices iuniperorum usurarii excoriatores, qui scilicet
ignem pecunie etiam debitorum qui ab antiquo ipsum conservaverant totaliter
consummunt. Igni enim assimilatur pecunia quia utrumque de natura
sua numquam dicit «sufficit». << Avarus enim non implebitur pecunia >> ,
ut dicit Eccles. V. Set iunipero assimilatur pecunia ab antiquo, a progenitoribus
et predecessoribus habita. Sicut enim dicit Ysid. Iibro XVII Ethimologiarum
<< Iuniperus dicta est ab eo quod acceptum diu teneat ignem >> .
Dicuntur enim eius cineres ignem conservare per annum integrum. Unde dicitur
iuniperus quasi gignens pir, idest ignem, ut dicit. Sic ergo de natura
signorum sit dictum solum quantum ad nomen, ad presens, ut curiositatem
superfluam evitemus.
C. XIX. Quarto est contra naturam celestem quantum ad celi planetas.
Et primo quantum ad omnes in generali. Generaliter enim nullus planeta
nocet suis secundum astrologos, idest sub se conceptis vel natis. Set usurarius
nec suis parcit quin eis noceat per usure extorsionem et interdum magis
nocet suis et familiaribus et vicinis et consanguieis et etiam germanis suis.
Iuxta illud Jb. XXXV << Homini qui similis tui est nocebit impietas tua >>
Secundo est specialiter contra lunam. Primo quidem quia luna non semper
est cornuta, set quandoque est media, quandoque plena, set usurarius semper
est cornutus et in principio mensis et in medio et in fine et cetera, ad percutiendum
debitorem, in cuius figuram dicitur Ex. XXXIV quod facies Moysi
facta erat cornuta. Moyses enim interpretatur assumptus ex aquis et usurarius
elevatio est ex lacrimis pauperum. Secundo quia luna quando plus
habet de lumine plus dat inferioribus de humore, sicut apparet in cancris et
huiusmodi qui in plenilunio pleni sunt set econtra usurarius quando plus
habet de pecunia plus sugit de sanguine plurium debitorum. Iuxta illud Sap.
XII << Comestores viscerum hominum et devoratores sanguinis >>. Et Eccli.
XI: << Ab uno doloso augetur sanguis >> . Tertio quia non perficit cursum
suum ante mensem completum. Set usurarius in pacto usurario aliquando
complet infra septimanam, aliquando in diem cursum temporis vel termini
assignati. Quarto quia luna universaliter non potest eclipsari nisi sit plena.
Set usurarius numquam impletur quantum ad appetitum et si interdum
|
|