Cristianus cum Florentinis et Pisanis bellum facere dubitasset, Florentinorum consilio factum 
est, ut Pisanorum exercitus de loco in quo erat secederet, et ad Lucensium terras devastandas 
victricia vexilla converteret. Revertentibus Pisanis cum exercitu, Lucensium terras XV kal. 
Sept. intraverunt, et ex utraque parte fluminis Sercli totam terram Lucensium ab Aquilata 
usque ad Pontem Sancti Petri devastaverunt et igne cremaverunt, et bestias multas et spolia 
inde abstraxerunt. Lucenses scientes dedecus quod passi erant et timentes de civitate, a 
Cristiano se separaverunt, et quem citius Lucam redierunt, unde Cristianus magnum dolorem 
habuit. Pisani vero, hoc audientes, se ad bellum preparaverunt, et in duas acies exercitum 
diviserunt. In prima acie militum Marzuccus Gaitani vexillifer fuit, et Bernardus filius Bonaccursi 
de Buriano. In secunda Albertus Bulsi signifer fuit, et sic usque ad Pontem Fiessi 
insultum fecerunt, et super ipsum pontem bellum cum Lucensibus XIIII kal. Septembris fecerunt, 
et illos pugnando vicerunt, et ex eis IIIIor milites et VIII pedites ceperunt, et multi in 
flumine Auseris fugientes se iactaverunt, et quidam ex ipsis ibidem perierunt, et sic Pisas 
cum triumpho alia die redierunt. Cristianus archiepiscopus et Lucenses, pro honore et victoria 
quem Deus dedit Pisanis, miserunt comitem Guidonem cum Lucensium consule et CC militibus 
ad devastandam Rapidam et Pontem Here. Illustres et nobiles milites Opithingi cum Vicariensibus 
et aliis de Calcinaria fuerunt obviam eis, et cum eis bellum fecerunt, et gratia Dei, 
V kal. Septembris, illos vicerunt, et usque ad castrum Montis Calvuli eos infugaverunt, de 
quibus ex utraque parte vulnerati et occisi quem plures fuerunt, et dextrarii multi occisi 
et vulnerati, et unum militem de Lucensibus ceperunt, et quidam alius Lucensis miles in 
flumine Arni necatus fuit. 
A.D. MCLXXIII, indictione v. Capitanei de Garfagnana, coadiutores Pisanorum, ordinaverunt  
cum filiis Ubaldi de dando castro dicto Monte Gravente et Bozano Pisanis: et 
de tradenda eis et danda eis turre lignea edificata ad viam dictam Regiam, multa pecunia 
dictis Ubaldi filiis promissa et conventa magnis securitatibus, quod cum in dictum Montem 
Gravente et Bozanum voluntate predictorum filiorum Ubaldi intrassent, prefati Garfaniensium 
capitanei pro Pisanis, ut in eorum auxilium venirent, et iam dicta castella et turrem 
de mari acciperent, sicut excogitaverant, mandaverunt. Pisani, hec audientes et scientes, 
quem citius cum militibus, peditibus et sagittariis ad turrem de mari XVI kal. Octubris, 
equitaverunt. Consilio enim eorum hoc agebatur, et dictam turrem et alia menia fortiter 
pugnaverunt; non enim illam habere potuerunt ut excogitaverant. Cumque Lucenses hec 
audissent, et consilium totum iam percepissent, cum magno exercitu militum, peditum et sagittariorum 
pro predicta turre succurrenda iverunt; et ibidem infra menia castri turris dicte, 
et etiam ultra fossatum, bellum magnum Pisani cum eis inceperunt, una galea Ianuensium 
ibi existente et eis auxiliante, et fere per totum diem donec Pisani pugnare voluerunt, certamen 
et campum viriliter tenuerunt, et cum volebant, egregie certabant. Cuius belli Henricus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
 
  |