Purpura cede madens pallorque et frigida membra
Et patris atque viri spectacula cruda movebant,
Omniaque exuperans fortis violentia Bruti
Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens
Turba sequebatur ferro succincta virorum
Femineique greges crudelia fata gementes,
Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama.
Quid moror? Historia est multarum maxima rerum.
Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque
Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx
Supplicium scelerum non una morte tulerunt:
Corruit in cineres regis domus alta Superbi.
Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur
Tempora, et hinc nostri libertas incipit evi.
Annua perpetuos straverunt iura tyrannos
Sevaque legitime fregerunt sceptra secures
Atque unum pepulere duo. Geminata modestos
Ferre magistratus suhito nova signa videres.
Primus init fasces auctor qui primus adepte
Libertatis erat. Studio servavit eodem.
Denique quos peperit natos, quod regia mallent
Imperia, afflictos virgis truncosque securi
Compulit ad mortem pro Libertate serena,
Tam simul infelix genitor, quam civis honestus,
Tam rigidus consul, quam Libertatis amator.
Idem post, regis sobolem fera bella novantem
|
765
770
775
780
785
|