generatio generationi, miro modo res agi incipit in contrarium, ut quomodo illi
qui re vera iusti sunt student esse parvuli in oculis suis, arbitrantes iustitiam
suam quasi stercus terre, ita qui succedunt eis, gloriaturi de claritate paterna et
iustitia quam ipsi non habent, declinantes a norma humilitatis pereunt a via iusta.
Ex qua re manifeste colligitur quod Deus quidem quantum in se est operatur
omnium hominum salutem, set homines dissipant que bene statuta sunt et recedunt
spontanei a via vera, deserentes arma lucis et querentes tenebras quas
amaverunt. Set cum iterum Deus reparat lapsa, abutentes mortales libertate
arbitrii iterum atque iterum dissipant restituta. Inde est ut non ideo dicantur boni
homines quia per se surgunt nec mali quia per se non surgunt, set boni quia
custodiunt datam sibi gratiam caventes et studentes ne deserant exhibitam sibi
semitam equitatis, mali quia deserunt gratiam ut sponte corruant et corruentes
non adiciant ut resurgant. Neque enim ex quo cadunt per se surgere queunt qui
tamen, antequam caderent, stare possent; set tamen possunt humiliter petere ut
mittatur sibi iterum auxilium ex alto et non respiciat Dominus ad iniquitates
suas. Ut enim scias manifeste non esse voluntatis Domini mortem impii set ut
convertatur et vivat , ipsos autem impios sua culpa perire, iam locus est ut
solvatur omnis questio et ostendatur quantum fas est: quod operatio et voluntas
divina semper sit ad salutem, etsi malitia filiorum hominum in contrarium pergat.
Ecce ostensum est quod Deus abiecerit gentes a principio, elegerit autem
filios Israel, proiecit autem illas quasi superbas, hos autem elegit quasi humiles
et nimis contemptibiles inter filios hominum. Effudit enim super gentes iras
indignationis sue permittens dari illas in possessionem principis tenebrarum,
filios autem Israel fecit participes misericordie sue; tradidit enim illas in mortem,
istis autem prestitit vitam, ita ut in illis appareat nimis Deus severus, in istis
autem valde misericors. Set si iccirco aliqui pereunt quia Deus subtrahit illis
gratiam suam et non potius quia ipsi desunt gratie Dei, quomodo gentes que
longe erant a gratia pervenerunt ad gratiam, Israel autem cui gratia presto erat
longe factus est ab ea, nisi quia ille humiliate sunt de preterita confusione sua,
Israel autem elevatus est in superbiam de preterita iustitia sua? Quid , inquit
Apostolus, dicemus, quod gentes que non sectabantur iustitiam apprehenderunt
iustitiam? Quodsi dicis: «Set conversionem ipsam superbie in humilitatem
operatus est Dominus sapientia sua», assentio. Si autem dicis: «Conversionem
quoque humilitatis in superbiam eodem modo operatus est Dominus», iniquum
est et impium credere vel audire. Set quia prescivit Dominus eundem Iudaicum
populum non perseveraturum in humilitate quam ei operatus est ipse quando
|
|