Papias: Ars Grammatica

Pag 92


Gallie"; auctoritate, ut "uina", "mella". 8 Et e contrario sunt quedam
pluralia semper natura, ut "Gemini", "Pisces", usu, ut "Manes",
"arma". 9 Sunt igitur singularia tantum hec: propria aliquorum
indiuiduorum, necnon et nomina metallorum ("aurum",
"es" ), item aridorum ("triticum", "ordeum", "far", "cicer"), liquidorum
("oleum", "uinum", "mulsum"), que ad mensuram uel ad
pondus omnia referuntur. 10 Preter hec deficiunt in plurali: "hic
fumus", "fimus", "limus", "puluis", "sanguis", "hec fames", "lux",
"labes", "pax", "sitis", "tabes", "humus", "hoc cenum", "fenum", "ius",
"lutum", "uulgus", "pelagus", "uiscus", "euum", et plura nomina
quinte declinationis, ut "facies", preter "dies", "res" aut "species". 11
In plurali uero declinantur tantum : omnia numerorum nomina
preter "unum", ut "duo", "tres" et cetera, et "pondo", et masculina
hec pluraliter, "hi carceres" (pro stabulo equorum), "casses",
"furfures", "fori", "cani", "Pisces", "Gemini", "liberi", "Manes", "Penates",
"optimates", "primores", "proceres", "pugillares", "Quirites",
"sentes", "uepres"; quedam tamen ex his singulariter inueniuntur.

Torna all'inizio