: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 31


aliis principibus intra muros Padue residentibus pre timore. Videns tandem tirannus furibundus
se contra civitatem non posse in aliquo prevalere, nec ad Montem Silicem sibi patere
accessum, ubi castrum fortissimum a suis custodibus tenebatur, Veronam, frustratus suo desiderio,
est reversus.
Eodem anno prima die augusti domnus Iacobus in sede abbatie sancte Iustine collocatus
est ab episcopo andriensi. Tertio vero die intrante augusto, domnus Iohannes episcopus
paduanus, veniens a Romana curia, ubi pastoralem promeruit dignitatem, a clero et populo
paduano honorabiliter est susceptus, et a porta Prati usque ad maiorem ecclesiam processionaliter
est deductus.
Anno Domini 1257 exhortatione pariter et precepto Legati Sedis apostolice frater Enverardus
de ordine Predicatorum, vir venerabilis et tam in theologia quam phisica scientia
plurimum eruditus, Grifolinum Brixie potestatem et alios optimates ita dulci et facunda eloquentia
mitigavit, quod illi in parte Ecclesie in predicta civitate fuerant vinculati, a vinculis
absoluti et suis sunt possessionibus et munitionibus restituti. Quo facto, Legatus exponens se
maximo periculo, propter insidias malignorum latenter de Mantua cum paucis Brixiam est profectus,
et ibidem aliquot diebus residens, ita suo dulci colloquio Brixiensium animos reconciliavit,
quod ipsi similiter promiserunt se more solito in devotione Ecclesie permansuros. Quod
audientes Eccelinus et Palavicinus Ecclesie inimici, frustrati spe sua, sunt non modicum
conturbati.
Eodem anno Papienses primo et secundo Placentini iugum Uberti Palavicini a suis cervicibus
viriliter excusserunt. Nam sicut Ecelinus in Marchia, ita ille super partem Ecelini et
Federici in civitatibus Lombardie tirannidem exercebat.
Per idem tempus castrum Montis Silicis et castrum altissimum Calaonis reddita sunt
Marchioni a custodibus Ecelini; et sic eius potentia de Paduano districtu est penitus extirpata.
Sub precedenti anno Albricus de Romano qui per multos annos inexorabilem discordiam
habuerat cum fratre suo Ecelino, Deum et hominum inimico, inventis quibusdam occasionibus,
ab Ecclesie devotione recedens, confederatus est cum eodem. Civitatem tantum Tarvisium
in sua retinuit potestate.

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio