Paulus Camaldulensis: Introductiones de notitia versicandi

Pag 134


18. Vnde dicatur. Accentus autem dicitur quasi ad cantus,
eo quod ad cantum uocis syllabas cognoscere nos faciat.
19. De diuisione accentutun. Accentus itaque alius dicitur
acutus, eo quod acuat et erigat syllabam, alius grauis, ideo
quod deponat et deprimat (est enim contrarius acuto); circumflexus,
quia de acuto et graui constat: incipiens enim
ab acuto in grauem desinit atque ita, dum ascendit et descendit,
circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus
similes sunt; nam uterque leuat syllabam. Grauis contrarius
uidetur ambobus; nam semper deprimit syllabas, cum illi
leuent, ut Vnde uenit Titan et nox ubi sidera condit. Vnde
hic grauis est; minus enim sonat quam acutus et circumflexus.
Monosyllaba autem pars oratio < n > is, si naturaliter
breuis est, ut uir, aut longa positione, ut ars, acutum accentum
habebit; si uero naturaliter longa, ut res, circumflexum.
Disyllaba pars orationis, si priorem naturaliter longam
habet et posteriorem breuem, ut Musa, circumflectetur;
aliter acuetu < r > . Trisyllaba pars orationis si mediam breuem
habet, ut tibiam, tunc primam acuimus; si uero naturaliter
longam habet mediam et ultimam breuem, ut Metellus,
tunc mediam circumflectimus. Tetrasyllaba quoque < et >
pentasyllaba trisyllabarum ratione retinentur. Grauis accentus
cum uno accentu poni potest in dictione una, cum
utrisque numquam, ut < . .> ; in composita dictione unus
accentus.
20. Quoniam reper[i]ti sunt accentus. Acce<n>tus autem
reperti sunt uel propter differentiam demonstrandam
per accentum, ut cum dicimus "uidi angelos supernos". Supernos
enim si pro una parte ponitur, grauabitur in fine, ut
dicatur supernos; si uero pro duabus partibus ponitur,
tunc ultima acuetur et dicetur super nos.


295




300




305




310




315




320



Torna all'inizio