manu perfidi constitutum sepulchrum accedere noluit adoratum, sed festinavit ad reditum. Cum de
morte marchionis suspectus haberetur, sub habitu ministri Templariorum et Hospitaliorum usque in
Austriam, suis aliunde remissis, pervenit incolumis. Ubi dum gallinas assaret, deprehenditur, capitur
et duci Austrie presentatur. Audiens igitur imperator regem Anglie servili habitu redeunte a
duce Austrie captum, eum detinuit in custodia, eo quod contra eum presumpsisse quedam in regno
Sycilie videretur et necem Conradi marchionis credebatur nequiter machinatus; denique ipsum pactione
sibi placita relaxavit.
CLXXIIII. De Henrico imperatore et de adventu eius in Ytaliam.
Anno Domini MCXCIIII. Imperator Henricus in Ytaliam rediit et ad inferiora descendens
Apuliam et Calabriam et Syciliam subiugavit, et omnia potenter obtinens, bona terre in Alamaniam
thesaurosque regni portavit, reginam et filium eius, qui patri successerat, et quos voluit captivavit.
O quam digna retributio Dei, que nullum malum preterit impunitum! primates, qui sederunt in insidiis
cum divitibus in occultis, mensura qua mensi fuerant metiuntur et iudicio quo iudicaverant iudicantur.
Phylipus autem frater imperatoris filiam Ysachii imperatoris Constantinopolitani, que Rogerio Tancredi
filio nupserat primogenito, viduam, viro defuncto, in Panormitano invenit palacio et inventam sibi coniugio
copulavit legittimo. Sed eundem Ysachium imperatorem Alexius frater excecans et Alexium
filium eiusdem incarcerans, imperium usurpavit.
CLXXV. De Henrico imperatore dicto redeunti in Syciliam.
Anno Domini MCXCVII. Rursus imperator in Ytaliam rediens, in Syciliam mortuus est et
sepultus. His temporibus quidam extitit Ioachym Apulus abbas, qui spiritum habuit prophetandi, et
prophetavit de morte imperatoris Henrici et futura desolatione Syculi regni et de defectu Romani
imperii; quod manifestissime declaratum est. Nam regnum Sycilie multipliciter est perturbatum et
imperium propter scisma divisum.
CLXXVI. De obitu imperatoris Henrici et de electione imperatorum.
Anno Domini MCXCVIII. obiit imperator Henricus, filius condam Fredericii imperatoris, in
festivitate sancti Michaelis in regno Sycilie; et facta est in regno de imperatoris electione sedicio.
Nam imperator Henricus pupillum de augusta relinquens a principibus obtinuerat, quod pupillum
eligerent, etiam ut pupillo quidam fecere fidelitatem. Inter Phylipum quoque Frederici filium,
Henrici fratrem patruumque pupilli, nec non et Ottonem ducis condam Henrici Saxonie filium, ad
imperium aspirantes in Theotonica regione creatur; nam et uterque principibus electus est. His
temporibus Innocentius papa tercius creatur, qui, ut pupillo esset adiutor et ecclesie iura defenderet,
adversus quendam Marchoardum, qui se quoque pupilli iura tueri, nescio quo spiritu, fatebatur,
utroque gladio dimicans eum viribus declaravit. Apulia, Calabria et Sycilia vario voto vacillarunt.
In Alamania quoque varietas fuit votorum. Sed cum certantium nec equa iusticia nec equa potestas.
Et eodem tempore fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plurimum et devotus, nomine Homobonus;
ad cuius obitum et ad cuius intercessionem et merita Dominus huic mundo multa declaravit miracula.
Eapropter Romam peregre proficiscens eodem anno, scilicet MCXCIX, presentia summi pontificis
adii, et ut in cathologo sanctorum adnumeraretur auctoritate ecclesiastica, per divinam misericordiam
feliciter impetravi. Et si vis aliud scire et invenire de gestis, que fuerunt eodem
tempore, recurre ad cronicam pape Innocentii tercii, et multa gesta ibi invenies. |
|