Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 146


cum aqua, et in hac aqua pone zuccari libram unam, pone ad lentum ignem, et cum spumam videris elevatam, cola et coque iterato.Vel fac sirupum de sola aqua et zuccaro, et electuarium solve in aqua, cola per pannum rarum et dicto sirupo adiunge. Sed si non colatum posueris, fortior erit, sed minus delicatus. Da de eo uncias duas delicatis cum calida.
Sed si in stomaticon reducere volueris, coque quemcumque sirupum volueris in dicto pulvere diu et uncias septem non dissoluti [107vb] prius electuarii vel cuiuscumque pulveris solutivi, quantum sufficere videatur, considerando debitam dosim eius, ut pro qualibet uncia sirupi vel stomaticon veniat de illo solutivo quantitas, quae per se sufficere videatur,
et plus, et coque ad tantam spissitudinem agitando semper cum spatula, ne comburatur, nec gutta super marmr posita induretur. Tunc totum pone supra marmor decline, inunctum oleo rosato vel aqua rosata infusum, et cum tabella marmorea, quod pulchrius est, similiter iniuncta vel cum spatula vel manu supra marmor extende, donec sit subtile et
planum, sicut vis, et si per se discurrat supra marmor, non est opus alio ingenio; sine, donec durum sit, et da unciam unam ad manducandum cum debita praeparatione, et suaviter solvit. Vel fac claretum de vino electo hoc modo: recipe vini optimi albi vel saltim rubei libras novem, et una parte coque polypodii uncias tres, apii, seminum anisi ana uncias tres, cola et misce illud cum vino, quod non bullierit, quia bullitio cor rumpit vinum, addendo pulverem istarum
specierum: cinnamomi unciam unam, cingiberis unciam semis, macae, cardamomi ana drachmam unam, spicae, galangae ana drachmas duas, zedoarii drachmam unam, et libram unam et semis zuccari albissimi in nobili. In plebeio, cui non est datum nosse, quid sit delectatio saecularis, tantundem adiunge mellis despumati, repone ad ignem parum
et move cum ligno quodam, pone in vase boni saporis angusto et bene claude, addendo vinum frigidum, donec sapor nectaris tibi placeat. Da, cum opus fuerit, libram semis vel uncias quattuor ad bibendum sero sicut reliqua solutiva. Et nota, quod parum de omni clareto facere debes, quia cito acessit, nisi bibatur. Et haec est ars faciendi acetum occultum,
in quo laborant alchimistae, et scias, quod deorsum, ubi ponam receptiones quorundam solutivorum, mirabiles permutationes invenies medicinarum. Quarta vero repressio est, quae fit per admixtionem quarundam vero rerum
frangentium malitiam medicinae. Verbi gratia, aloes <et> scammonia purgant excoriando et ora [108ra] venarum aperiendo, licet scammonia

Torna all'inizio