Petrus Damiani: Epistulae

Pag 328


dialecticorumque versuciis ad simplicem Iesu stulticiam puerulus
commigravit. Hic tamen dum per libri sui principium summae lucis
mysterium terribiliter intonat, ilico philosophorum ceca suptilitas in
tenebrosa studiorum suorum profunditate caligat.
Preterea beatus papa Gregorius artis grammaticae disciplinam eatenus
in suis laudat epistolis, ut eam congruere deneget Christianis. Hieronimus
ad tribunalia tremenda pertrahitur, flagris atrocioribus verberatur,
cui tamen non aliud quam Ciceroniani nominis crimen impingitur. Devotatur
ille hac se prorsus ulcione plectendum si saeculares libros ulterius
legeret, ac si Christum per apostaticae perfidiae sacrilegium denegaret.
Dicebatur enim illi: Ciceronianus es, non Christianus . Et ille: Si saeculares ,
inquit, codices ulterius legero, te negavi .
Honesta satis et utilis sapiencia nimirum quae cum Christi negacione
confertur, quae hereticae perfidiae comparatur, ut idem valeat eam

Torna all'inizio