Quod Ghirardinus de Ençola fuit a Parmensibus condemnatus tantummodo
in pecunia, quia ultus est opprobrium patris sui.
Item, millesimo supraposito, fuit condemnatus Ghirardinus de
Ençola a Parmensibus parmensium mille libras, et optime solvit
eas. Causa autem huius condemnationis fuit ista. Pater suus
dominus Iacobus de Ençola Mutinensium fuit potestas et ibi infirmatus
et mortuus et sepultus ad maiorem ecclesiam, et in tumulo
in equo ad modum militis honorifice fuit depictus. Et quia tempore
sue potestarie facta fuerunt illa homicidia et maleficia que
fuerunt initia guerre future in Mutina, sive que subsecuta est
inter partes, et non fuit inde facta iustitia et vindicta, presertim
cum Dominus dicat in Scriptura, Exodi XXII: Maleficos non patieris
vivere, provocati Mutinenses, irati, turbati et indignati et
videntes mala que illa occasione venerant super eos, eruerunt
oculos potestatis depicti et caccaverunt super tumulum eius.
Processu vero temporis miserunt Parmam duos ambaxatores,
homines populares, quorum unus in Parmensi consilio dixit multa
opprobria et convitia contra dominum Iacobum de Ençola, patrem
Ghirardini iam defunctum; quod erat contra illam Scripturam
que dicit, Levitici XIX: Non maledices surdo, nec coram ceco
pones offendiculum. Provocatus igitur Ghirardinus de Ençola ex
verbis ambaxatoris istius fecit quod dicit Scriptura, Eccli. I:
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis.
Cum enim recederet ambaxator ille qui verba improperii dixerat
contra patrem, ivit Ghirardinus post eum per stratam cum quibusdam
lascivis iuvenibus et super episcopatum Reginum eum graviter
vulneravit et deformavit, non tamen occidit; et ideo fuit
a Parmensibus condemnatus. Ideo dicit Ecclesiasticus XI: A
scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Item
Eccli. XXVIII: Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi
qui interierunt per linguam suam. Hec omnia dicta sunt ad demonstrandum
quod bene fecerunt Parmenses tenendo iustitiam, et
male qui eam non tenuerunt in Mutina.
Et nota quod iste dominus Iacobus de Ençola uxorem accepit
de Padua quamdam dominam viduam que dicebatur domina
|
|