incessanter insisteret, a Deo est citius exaudita, qui pauperum preces non
despicit, et a sancto Symeone clementer adiuta lumen, quo diutius caruit,
celeriter adipisci promeruit. Alia deinde caeca de pago qui Burbassium
dicitur, sancti Symeonis fama excitata, ad eum properare studuit,
quae iam per septennium oculorum lumen amiserat. Sed cum iam
nimio maerore confecta illuminationis auxilium ab eo expeteret, sicut senserat
expedire, non minima secum ex eodem pago turba comitante, ad beati
viri corpus festinanter cucurrit. Ubi triduo cum hiis qui secum venerant
vigiliis et orationibus lacrimabiliter excubavit. Unde Christi servus pietatis
visceribus motus, lumen diu sibi negatum reddidit. Quo mulier
gaudenter recepto, ad loca unde venerat cum toto populi comitatu omnipotenti
Deo et sancto Symeoni gratias agens feliciter rediit. Et quae prius
ad sanctum aliorum ducatu incesserat, nunc redditu sibi visu sine ductore
redibat.
CAPITULUM V
Quod nunc subiungimus, ad fidelium notitia proferri operae pretium
duximus. Quodque tanto verius constat quosque fideles credere, quanto
certius eosdem testes, qui se hoc vidisse fantentur, adhuc novimus superesse.
Quidam ex eiusdem ecclesiae familia, Martinus nomine, eo tempore
fuerat, quem diutius languor iam per novennium ita contraxerat, quod
nullo modo incedere nisi duobus subnixus baculis valebat. Quadam namque
nocte almifici patris nostri Benedicti sanctae festivitatis, dum monachorum
coetus matutinale officium solemniter celebrarent, praenominatus
languidus viribus, quibus se substentare poterat, ecclesiam laborioso
conamine appetebat. Ad tumbam servi Christi Symeonis irrepens, ibi toto
extento corpore gemendo procubuit atque multas inibi orando fundens
lacrimas, tandem sopore depressus obdormivit. Cui dormienti beatus Christi
confessor Columbanus cum sancto Symeone in visu apparuit, inter quos
gloriosus vir Domini Benedictus, speciosi habitus claritate decorus, medius
astitit. Beatus itaque Columbanus ad sanctum Symeonem vertens intuitum,
sic eum reverenter alloquitur: « Cur, inquit, frater Symeon, huic aegroto
salutem conferre denegas, quam sibi praeberi tibi contulit divina clementia? ».
Ad haec vir sanctus, ut semper erat, aspectu angelicus, taliter
beato Columbano respondit, dicens: « Quia in domo sancti patris Benedicti
tumulatus iaceo, sanitatis donum sine illius iussi sibi impedere non praesumo ».
Cui vir Domini Benedictus beato Symeoni ita subiunxit, dicens:
« Curationis beneficium, quod a Deo tibi collatum esse, frater, non dubitas
|
|