Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 41


coniuncta sunt, inter se suis proprietatibus sunt diversa, non ex
illo qui Deus est nec ex illo qui homo est, Ihesus constitutus est. Nam
ipse Ihesus Deus et homo est, nec potest ex se aliquid se ipsum componere.
Homo enim non se hominem componit, Deus vero non se Deum
componit, multo minus homo componet se Deum, aut Deus componet
se hominem. Sed quod dicit auctoritas, quod Ihesus simplex sit compositus
ex Deo et homine, debet intelligi quod natura Dei et hominis sint
composite unite et coniuncte in Ihesu.
De quo Ihesu adhuc sequitur: et appositionem assumpsit temporalem
eternus.
Quid est “appositionem assumpsit”? Appositionem dixit similitudinem.
Nam similitudo sola non est neque sibi similis, sed cum
ponit aliquid esse simile, non suffert positionem suam pendulam nisi
apponat ei etiam aliud ad simile. Dicit ergo quod eternus Dominus
Ihesus assumpsit temporalem appositionem, id est temporalem similitudinem
carnis peccati, unde Apostolus: «Misit Deus Filium suum in
similitudinem carnis peccati». Non tamen si Dominus Ihesus assumpsit
temporalem appositionem, idcirco adsumpsit eam secundum appositionem.
Ubi enim est aliquid assumptum secundum appositionem, ibi non
erit id secundum naturarum affectionem. Namque Nestorius hereticus
secundum appositionem divinitatem et humanitatem profitebatur in
Domino Ihesu fore coniunctas, quod grece [cata paratesin] dicitur. Inde
concludebat quod ex his, id est divinitate et humanitate, nichil confectum
esset ac per hoc nichil esset Ihesus sive Christus. Illius itaque insaniam
declinantes, dicamus cum beato Dionisio, quod eternus Ihesus assumpsit
temporalem appositionem nostram id est assumpsit humanitatem nostram,
ut eam non secundum illam appositionis significationem secundum
quam autumat Nestorius ex duabus naturis, Dei scilicet et hominis,
<in> aliquod unum, in aliquam unam personam convenire non posse,
sed secundum gratiam suam sue divinitati coniunctione apposuit et
appositione coniunxit. Unde ait Iacob: «Vidi Dominum facie ad faciem»,
id est: vidi eum descendentem de sinu Patris ad uniendam et
adponendam faciem divinitatis cum facie humanitatis. Ergo eternus
assumpsit appositionem nostram temporalem. Possumus autem ex hoc,

Torna all'inizio