| directe templum Salomonis et Portam auream civitatis: super istum
 montem sanctissimum est ecclesia valde pulchra. et in volta. que est in
 medio ecclesie. habet unum foramen rotundum valde magnum: de illo
 loco ascendit Deus in celum. suis presentibus discipulis: ibi pluries fui.
 et de lapide. ubi Cristus stetit. quum celos ascendit. recepi.
 Prope ecclesiam montis Olivarum a latere dextro. est una ecclesia parva.
 in qua sepulta est beata Pelagia. quondam famosa meretrix. et est ibi
 sepulcrum suum. quidam autem dicunt. quod est Maria Egiptiaca: illum
 locum ego visitavi. Longe a beato loco et ecclesia montis Olivarum.
 ad partem dextram. est una cisterna ad jactum lapidis et ibi Cristus fecit
 duo mirabilia. quia est unus lapis prope cisternam. ubi digito scripsit
 Pater noster. et ibi docuit apostolos orare. et de illo lapide ego recepi:
 fortissimus lapis est et durus.
 In eodem loco. est alius lapis. directe usque civitatem Jherusalem.
 ubi sedit Cristus. quum venit de Bethphage. et videns civitatem flevit
 super illam dicens:  Quia si cognovisses.  etc. Ille lapis est super vallem Josaphat.
 et ibi dicitur Dominum Jhesum Cristum venturum ad judicium: de
 illo lapide ex devocione suscepi et Deum oravi. ut. dum venerit judicare
 mundum. inter electos me vocare dignetur.
 Prope istum locum. super montem Olivarum ad medium jactum lapidis.
 est una ecclesia parva. in qua convenientes in unum apostoli
 ibidem Symbolum sive Credo in Deum fecerunt, ut sicut Xij apostoli
 erant. sic Xij articulos fidei descripserunt.
 Post montem Olivarum. ad medium miliare est Bethfage. unde Cristus
 recessit in Ramis palmarum. et fuit ibi una domus magna et non plus.
 sed est dejecta. et est in loco respiciens quinque vias. et de illo loco
 videtur Mare Mortuum et mons Quarantene et multa alia sancta loca.
 Dicto de monte Olivarum revertamur ad loca devota civitatis Jherusalem.
 quam civitatem non intendo describere per portas et muros.
 cum pluries sit destructa et mutata. sed solum describere loca sancta. in
 fine autem hujus libri potero bene quod annotare.
 | 
 |