Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 262


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod spes non possit esse nisi formata caritate. Spes enim
praesupponit merita, ut patet ex definitione ipsius. Sed meritum non potest esse
in habente aliquam virtutem informem. Ergo spes non potest esse informis.
2. Praeterea, ex hoc ipso quod tendit fides in Deum, est fides formata. Sed spes
habet in Deum tendere. Ergo semper est spes formata.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod omnis affectio ex amore est. Sed spes est
affectio quaedam. Ergo est ex amore. Sed omne quod est ex amore, est formatum:
quia caritatis est formare alias virtutes. Ergo spes semper est formata.
SED CONTRA, sicut timor est suppliciorum aeternorum, ita et spes praemiorum.
Sed timor potest esse formatus et informis. Ergo et spes.
Praeterea, quicumque non habet spem, est desperatus. Sed quicumque peccat
mortaliter, non habet spem formatam. Si ergo omnis spes esset formata, quicumque
peccat mortaliter, esset desperatus. Sed desperatio est peccatum in
Spiritum Sanctum. Ergo quicumque peccaret mortaliter, peccaret in Spiritum
Sanctum, quod est falsum.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra, dist. 13,
quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2, in corp., dictum est, virtutes theologicae sunt ad
ordinandum nos in finem ultimum. Ad hoc autem quod aliquis incipiat operari
propter finem aliquem, oportet primo quod cognoscat finem illum, et secundo
quod desideret ipsum. Sed quia voluntas est possibilium et impossibilium;
neque aliquis operatur propter aliquid quod est impossibile adipisci, quamvis
illud appetat: ideo oportet quod voluntas ad hoc quod operari incipiat, tendat
in illud sicut in possibile: et haec inclinatio voluntatis tendentis in bonum
aeternum quasi possibile sibi per gratiam, est actus spei. Et ideo spes est aliquid
distinctum a fide et caritate: quia fides facit cognitionem de fine, inquantum
ostendit finem bonum esse, et sic insurgit motus caritatis; inquantum vero
ostendit finem esse possibilem, sic insurgit motus spei: quia fides est fundamentum
omnium virtutum, praecedens omnes quantum ad naturalem ordinem
actuum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod idem secundum rem est obiectum omnium virtutum
theologicarum, sed differt secundum rationem: quia inquantum est primum
verum, est obiectum fidei; inquantum est summum bonum, est obiectum
caritatis; inquantum est altissimum arduum, est obiectum spei. Et quia beatitudo

Torna all'inizio