Aestimata  poena ab antiquis ab aere dicta est, qui eam  
aestimaverunt aere, ovem decussis, bovem centussis, hoc est  
decem vel centum assibus. 
 Alucinatio  erratio. 
 Adigas  dare cogas. 
 Acies,  acumen, acus et acuere dicuntur ab akone, quam  
Latine dicimus cotem. 
 Auxilla  olla parvula. 
 Amputata,  id est circumputata, dicuntur ab eo, quod antiqui  
putum pro puro dicebant, unde deducuntur pudor et  
pudicus. 
 Appia  via et aqua ab Appio Claudio est appellata. 
 Ariminum  a nomine fluminis propinqui est dictum. 
 Animula  urbs parvarum opum fuit in Apulia. 
 Arca  deminutivum facit arculam et arcellam, ut a porco  
porculum et porcellum, a mamma mammulam et mamillam. 
 Alebria  bene alentia. 
 Agasones  equos agentes, id est minantes. 
 Arcubii,  qui excubabant in arce. 
 Armillas  ex auro, quas viri militares ab imperatoribus donati  
gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui umeros cum  
brachiis armos vocabant; unde arma ab his dependentia sunt  
vocata. 
 Abalienatus  dicitur, quem quis a se removerit. Alienatus  
qui alienus est factus. 
 Adserere manum,  est admovere: quo ea quoque, quae in  
terram demittuntur, seri dicuntur; unde etiam serae appellantur,  
quia foribus admotae opponuntur defixae postibus,  
quemadmodum ea, quae terrae inseruntur. 
 Arvum  dicimus agrum necdum satum. 
 Apica  dicitur ovis, quae ventrem glabrum habet.
  |  
  |