Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 29

Liber I


Poetica narratio, quia non similis est et delectationem plerunque finem habet, non eodem semper modo tractanda est. Aliter enim comici, aliter tragici; item aliter heroici, aliter elegi narrant. Omnes tamen varietati atque delectationi inserviunt. Ea paratur festivitate sermonis, variorum ac dissimilium affectuum concitatione, diversorum tum animorum, tum eventuum expositione, iucundo exitu rerum, ut scribit Cicero. Haec tota narratio, nisi ioci gratia veniat in epistolam, alia de causa, quod ego quidem sciam, nunquam venit.
De virtutibus narrationis.
Cap. XI
Omnis autem narratio tres habeat virtutes necesse est, ut sit brevis, dilucida, verisimilis. Brevis erit si inde narrare coeperimus, unde cognosci rem necesse est; neque ab ultimo initio repetemus, ut si quis Romani civis nobilitatem explicare volens, incipiat ab adventu Aeneae in Italiam. Quod in historia tolerabilius esset, quae causas rerum initiaque explicet necesse est: in epistola non convenit. Breviter etiam narrabimus, si summatim res, non particulatim, exponemus. Quale esset illud: "Cicero vesperi domum applicuit, ex equo descendit, domum ingressus est, pallium deposuit,

Torna all'inizio