Anno Domini DCCCLXXIIII. Karolus Lodoici senioris filius et patruus iunioris
regnavit an[no] I et men[sibus] VIIII. Hic enim, cum esset rex Francie, Romam venit et imperium
per Iohannem papam inunctus optinuit. His diebus frater eius Lodovicus rex
Baiguarie et Alamanie aput Francheforth mortuus tres filios dereliquit, Karlomannum, Lodovicum
et Karolum. Qui diviserunt inter se regnum Theotonicum. Karlomannus filium habuit
Arnulfum nomine de nobili femina, sed non legitima.
Anno Domini DCCCLXXV. Karolus minor, Lotharii filius, aput Romanos
regnavit an[nis] VII. Hic cum esset rex Provincie, Romam venit et a Iohanne papa coronatus
est. Coronatus igitur privilegium fecit de libertate clericorum et ecclesiarum.
His temporibus Normanni Franciam invadunt et usque Aquisgrani Coloniamque devastant;
contra quos se Karolus imperator armavit; et tunc Godefridus rex Normannorum Christianus
effectus est, imperatore eum de sacro fonte levante. Paulo post omnibus de Karolorum
genere defunctis solus Karolus monarchus extitit. Sed cum propter egritudinem
inutilis haberetur, Arnulfus ad imperium electus est. His temporibus tres fuerunt in Lombardia
episcopi gloriosi: Paulus, qui Placentinam ecclesiam per Sufronium destructam reparavit, et
Gumboldus Parmensis, qui canonicam Parmensem instituit, et Lando Cremonensis, qui corpus
martiris Archelai de Roma Cremonam portavit et archarium instituit, cui pro
luminaribus beneficium assignavit. Hisque temporibus Iohanni pape successit
Martinus. Post Martinum Adrianus.
Anno Domini DCCCLXXXII. Arnulfus Karlomanni filius non legitimus, cum esset
rex tercie partis Theutonie, regnavit aput Romanos an[nis] XII. His temporibus
Adriano successit Stephanus, postea Formosus. Arnulfus igitur a Formoso coronatus et imperator
effectus est; qui Bergamum cepit et totam Ytaliam subiugavit. His temporibus
Franci perdiderunt imperium, quod aput eos fuerat circa CXX an[nis]. Fuit enim imperium
a pluribus multis annis multipliciter usurpatum; de quorum successione
ordine prosequamur. Pape vero Formoso successerunt sequentes ordine disposito:
Bonifacius, Stephanus, Romanus, Theodorus, Iohannes, Benedictus, Leo, Christoforus, qui de papa
factus est monachus.
|
1
5
10
15
20
25
|