narratio, id est oratoria, non laborat neque nititur ad fingendum
sed poetica fingit atque ita mentitur: sic veris falsa remiscet.
2l. (1) QUE SIT NARRATIO POETICA.
(2) Poetica narratio duas species habet: una in negotiis, alteram
in personis, (3) quia quandoque intendimus exprimere
proprietatem negotii, ut Virgilius in Eneide, quandoque proprietatem
personarum in moribus vel sermone, ut facit Virgilius
in Bucholicis et Terentius in comediis, qui personarum introductarum
mores et proprietates ostendunt.
22. (1) QUOT ET QUE SINT SPECIES NARRATIONIS POETICE.
(2) Narratio poetica que est in negotiis continet historiam,
fabulam, argumentum. (3) Historia est de rebus quondam gestis,
(4) fabula de rebus nec veris nec verisimilibus, ut de Licaone
mutato in lupum, argumentum est de rebus non veris sed verisimilibus,
ut in comediis Terentii sive Plauti. (5) Narratio vero
dictatoris non est specificata in epistolis, quia pro narratione
habetur quicquid gestum vel quasi gestum significare intendit.
23. (1) QUOT ET QUE AD BENE NARRANDUM EXPEDIANT.
(2) Debet autem narratio esse brevis, dilucida et verisimilis.
(3) Brevis est que non nisi necessaria comprehendit, habito respectu
|
|