Invidia sordent, si qui mea dicta remordent;
aut non invideant aut penitus sileant.
Invidiam passis, Urania, versibus adsis,
quos hac lege legas, ut super astra vehas.
Haedum forte lupus per devia multa secutus
fraudis verba dedit, dum retinere nequit:
'sunt populi turbae, sed non est gramen in urbe;
si mea verba notes, pinguior esse potes.
Hic flores crescunt, hic gramine prata virescunt;
si salices cupias, ne, rogo, me fugias.
Huc, volo, contendas, ut ventrem gramine tendas,
fontis aquas vivas quatenus, haede, bibas.
Nosco fuisse scelus, placuit quia sanguinis esus:
firmo tibi foedus iamque relinquo scelus.
Paenitet en caedis; quid sicut ab hoste recedis?
Iuro velut caro, displicet esca caro.
Debitus es sacris, si, frater, in urbe moraris;
quam pereas potius sis mihi consocius!'
Dixit ad haec haedus: 'feritatis respuo foedus,
plus volo sacrari quam tibi, praedo, dari!'
Si cui damnorum superest fortuna duorum,
vitet deterius, sustineat levius.
|
1
5
10
15
20
|