nix, et quia Deus est, cuius vestimenta in monte ita alba apparuerunt
«qualia fullo super terram facere non potest», et quia frigora peccati
propellens facit nigros ut coccinum, vel quia noxium calorem extinguens
rore sue gratie facit frigidos, et ut nix per innocentiam super nivem
albere. Capilli autem eius, quibus tegitur vel condecoratur caput
Filii hominis, dona videntur michi gratiarum, quorum plenitudo requievit
in Christo. Qui capilli sunt candidi tamquam lana alba et tamquam
nix, quia omnes nos, qui de plenitudine Christi accepimus, candidos
sicut lana alba ad vestimentum Christi et sicut nix ad innocentiam faciunt
dealbatos.
De puero vero ingenioso ipsemet Dominus ait in libro Sapientie:
«Puer autem, ait, eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam, et
cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum». Puer erat
Christus a puritate, qui peccatum non fecit; ingeniosus autem quia
plenus ingenio ab ipsa sui conceptione, et ipsum ingenium, de quo plenus
erat, ipse erat. Deus igitur erat plenus Deo. Sortitus est animam bonam,
id est mundam et ab omni languore orig<i>n<a>rio labeque actualis
rixe inmunem. Sortitus est, non quod de aliqua multitudine animarum
iam factarum eam sorte adeptus, sed a Domino, dum conciperetur in
Virgine, per novam creationem nactus est. Et forsan sorte et electione
omnipotentis Dei actum est, ut tale corpus, quod verme orig[i]nario
caruit, talem animam, quam fomes teter inobedientie non contigit, sibi
coniunctam haberet. Ad corpus incoinquinatum venit, quia corpus, quod
de Virgine sumpsit, sine culpa sicut Virgo Mater fuit. «Cum essem,
inquit, magis bonus», id est tantum bonus; magis enim hic elective
ponitur. Quando sane Deus venit ad suscipiendum corpus humanum,
solum erat bonus, id est sola bonitas erat eius essentia, eius esse, eius subsistentia
vel natura. Cum autem venit ad corpus incoinquinatum, cepit
esse non solum bonus, id est non sola bonitate sed etiam humanitate, id
est in duabus et ex duabus naturis.
Dicit ergo Dionisius quod sapientes laudant divinitatem non senescentem,
sed puerum sapientem vel adolescentem, id est iuvenem
ingeniosum. Unde mos apud christianos inolevit, ut in nostre redemptionis
vivifico signo Dominum Ihesum senescentem sed iuvenem
pingant robusta iuventa, quatinus non solum Scriptura sed etiam pictura
|
|