robustior est qui potest suam vincere iracundiam, et potencior
qui suam scit abscondere paupertalem, et temperancior est cui
sufficit quod habet. Et dixit: noli serviri ab aliquo de eo quod
non inest a natura sibi, licet ex debito teneatur; quia plurimum
turbabitur cum laborare oporteat in faciendo eo ad quod non
est aptus. Et dixit: non te cogat cupiditas adulari hominibus,
quia perdes de beneficiis anime magis eo quod lucraberis cum
eisdem. Et dixit: cum deterioratur tempus, virtutes despiciuntur
et vicia et vilitates commendantur, et precio habentur, et timor
divitis maior existit. Et dixit: liberalis avarum derridet in
obitu ipsius, et avarus derridet liberalem in paupertate ipsius.
Et dixit: ira, cupiditas et alii affectus anime, habent in se quantitatem
quandam qua dirigitur et gubernatur hominum status in
quo consistunt; qua quantitate excedente, provenit nocumentum;
nam ira assimilatur sali quo cibaria condiuntur, qui, si
fuerit decentis et moderate quantitatis, cibaria apte parantur, si
vero magis, cibarium devastatur; et similiter se habet in aliis
virtutibus. Et dixit: est quoddam regnum quod assimilatur puero,
aliud inveni, et aliud seni assimilatur; verbigratia, si proventus
regis, sumptus eius et familie excedunt, regnum illud dicitur
puer, quia hostenditur durabile satis; et si equantur ad invicem
proventus et sumptus, dicitur iuvenis; et si sumptus redditus
superant, dicitur senex diminutus viribus, quod regnum est modice
durabilitatis. Et dixit: decet regem satisfacere de stipendiis
stipendiariis sibi servientibus, alioquin societas despiciet eum
et dominium suum. Et dixit: rex regnans in rectitudine et iusticia,
secretorum sui populi rex est, et regnans cum iniquitate
et violencia, ostendunt apparenter eum velle libenter in regem
eorum, tamen veraciter votum inclinant ad alium qui dominetur
et regnet in eis. Et dixit: obedias benefacientibus et aliquid
concedentibus tibi et tuos dominos tales stabilias, quia hii sunt
domini tui. Et dixit: aliqui reges habent pro bono semper conservare
statum unius generis, ex subditis tamen, et in hoc
valde falluntur quia unum genus hominum non necessario est
|
|