Gorus Aretinus: Regulae ortographie per alphabetum compilate

Pag 159


K et q reliquas intelligo finire . Est contra utile scire quod quotidie quod componitum ex quot et die et quotidianus vitiose scribuntur per /c/, ut vult Uguicio. Scribi enim debent per /q/ sicut quot quod est in compositione harum dictionum. Credo contra quod quondam adverbium temporis non debet scribi per hanc figuram 9 cum ipsa ponatur pro illa sillaba /con/, sed quondam videtur trahere originem a quidam quod per /q/ scribitur.
51. R – Transit in quatuor litteras, videlicet /l/s/n/ et /u/ consonantem. In /l/ niger-nigellus, in /s/ ut quero-quesivi, uro-ussi, in quo transit in duplex /s/ in /n/ ut eneus pro ereus, in /u/ consonantem ut tero-trium. Unde dicitur R transit in has /vi/ sum /li/ nunque sequentes . R potest sillabam terminare quacumque consonante sequente, preter quam sequente /r/, ut morbum, parcus, ordo, perfidus, margo, perhibeo, perlego, carmen, Sarnus, morsus, artus, Serxes. Item hec littera quandoque mutatur in /l/ in compositis, ut intelligo, pelluceo, perluceo, ut vult Priscianus.
52. S – quandoque mutatur in /d/ ut Perses-sidis, quandoque in /n/ ut sanguis-nis, quandoque in /r/ ut flos-floris, quandoque in /m/ ut hec prepositio /dis/ que componitur cum minuo et dicimus diminuo mutata /s/ in /m/, ut vult Priscianus et Ugucio. Unde illud verbum dimminuo, cum suis derivatis, corrupte scribitur per unum /m/ quia scribi debet per duplex /m/ ut patet ex dictis. Quandoque mutatur in /u/ consonans, ut bos-bouis, quandoque in /x/ ut pistris pro pistrix, quandoque in /t/ ut virtus-tis, unde dicitur: S/facit/m/facit n/r/x/t/ facit /u/ consonante .
53. Sciendum contra hec littera quando ponitur inter vocales non expresse sonat ut esurio, alter expresse sonat, ut salve, considero et similia. In /s/ nulla prima sillaba latina finit in simplicibus dictionibus nisi sequens incipiat ab eadem, et dico in latinis, Israel Bosra, sunt barbari, in quibus /s/ ponitur aliquando ante /r/. In compositis verum terminat sillabam sequentibus aliis consonantibus. Nam si prepositiones desinentes in /s/ componantur, tunc finit sillaba in /s/ ut abscondo, absporto, transcurro, displiceo et sic de similibus. Sed dictum est supra cum quibus componatur /abs/ et cum quibus /ab/, ideo omni est necesse nunc dicere. Hec regula colligi potest in hoc versiculo: In /s/ finitur sillaba cum /s/ geminatur. At in compositis quis alia concomitatur . 54. Nota has regulas: quotienscumque hec prepositio /trans/componitur cum dictione incipiente ab /n/ vel /d/ vel /i/ consonante, abiicitur /ns/ ut trado, terreo, traiicio. Aliis quibuscumque litteris sequentibus manet integra, ut transcurro, unde dicitur: Trans corrumpetur

Torna all'inizio